Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4722. 1640 juli 5. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot1.Excellentissime et illustrissime domine, Cum his diebus adiissem Franciae cancellariumGa naar voetnoot2, ut quererer de vi facta Poissiaci adversus principis GustaviGa naar voetnoot3 familiam, voluit me cancellarius infra se collocare, ego vero sedem meam transmovi in locum superiorem dixique me facere, quod rationis esset, praeterea quae agerentur, scripturum me in Suediam. Video illos in animo habere magnum introducere discrimen inter regnum Suedicum ac Gallicum. Monendum autem hac de re Sublimitatem tuam censui, ut, si foedus renoveturGa naar voetnoot4, hoc quoque comprehendatur, ne minus honoris exhibeatur Suediae quam Angliae nunc aut antehac Hispaniae. Vidit me postea Mazarinus pacis negotio a cardinali praepositus. Ex ejus sermonibus aliud judicare non possum quam id quidem agere Gallos, ut per disputationes de diplomatis ac titulis odium tardatae pacis in hostes rejiciant, caeterum nihil malle quam trahi bellum, plebi quidem grave, sed utile illorum rationibus, quorum res est in manu. Deus, Excellentissime et illustrissime domine, Sublimitati tuae semper adsit. Sublimitatis tuae cultor devotissimus
| |
Lutetiae, XXV Junii/V Julii MDCXL. |
|