Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4072. 1639 april 16. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot8.Excellentissime atque illustrissime domine, Die Martis modo exacto aditum ad regemGa naar voetnoot9 a febricula liberatum nactus sum. Narravi ei prospera BanneriiGa naar voetnoot10, quae jam acceperat, dixique non dubitare me, quin sicut Suedia ipsius regis res secundas suis felicitatibus annumeraret, tantundem de Suedicis processibus rex faceret, quod ille ita se habere et verbis et vultu affirmabat. Ostendi autem coeuntibus undique hostibus ad Moenum, ad Heilbronnam, apud Helvetios magnum periculum D. Bannerio tam longe a Suedicis praesidiis progresso fore, nisi et ipsi augeantur copiae, et aliud praeterea detur per Germaniam Austriacis, quod agant, id autem aliter quam per ducem VinariensemGa naar voetnoot11 fieri non posse. Quando igitur huc missus esset ErlachiusGa naar voetnoot12 ad petenda ducis exercitui supplementa, rogare me regem, ut benigne eum audiat neque negligat | |
occasiones egregias permovendi rem communem per Germaniam, multas etiam civitates retrahendi ad partes nostras, quae quanquam male habitae ab Austriacis nunquam se commoturae sint, nisi nos circum se validos ea vi, quae duratura videtur, conspexerint. Parari in Suedia Bannerio copias ad X millia, quae vere maturo mare sint transituraeGa naar voetnoot1. Cum vero ad eas colligendas, transportandas alendasque magna pecunia opus sit, orari regem, ut pecuniam auxiliarem, quae Majo mense deberi nobis incipiet, parari jubeat, ne quid ex mora damni sit. Praeterea cum id anni appetat tempus, quo mos sit imperatorum regumque christianorum liberare captivos, pro uno me captivo precari mareschallo HornioGa naar voetnoot2 magnis meritis illustri diu dura passo et, si quando sui juris fiat, ingentes de se utilitates communi rei praebituro. Eo vero confidentius me ea de re loqui quod intellexissem regem sponte jam sua de ea cogitasse atque insuper a D. duce Vinariensi regi proposita, quae huc ducerent. Rex his auditis in hoc se jam esse, ut bona responsa det Erlachio, dixit. De solvenda suo tempore pecunia Suediae promissa daturum se suis ministris mandata, ad quos me quoque iturum dixi. Sed ad illud de mareschalli Hornii libertate, quanquam repetente me preces illas aliquoties, rex obfirmatum silentium tenuit, quod meas spes non parum imminuit. Sermone peracto locutus sum regi de illustri D. barone OxenstiernaGa naar voetnoot3. Is enim mecum venerat aderatque in proximo. Ubi eum, quo esset ortu, quos contingeret, quorsum in Galliam venisset, regi depinxi, rex ultro ei obviam progressus benignissimo amplexu eum accepit dicique jussit se et D. parentiGa naar voetnoot4 et D. patruoGa naar voetnoot5 omnia velle optima idque semper se rebus ipsis testaturum. Ipsius D. baronis adventum sibi esse longe gratissimum. Siquid boni landgravio illiGa naar voetnoot6, de quo scripseram antehac, sine incommodo publico fieri poterit, id regi pergratum fore cognosco, et causam nostram idipsum facere poterit commendabilem. Die Mercurii vidi D. BulioniumGa naar voetnoot7 eique narravi, cujus eo die nuntium acceperam, novam D. Bannerii de Saxonicis victoriam et fugam hostium Dresdam usque. Nec tacui, quantae ex ejus successibus utilitates consequi possint, si et ipsius conatus ab amicis adjuventur et alia ex parte hosti fiat negotium. Libenter haec omnia percepit et quod addidi de novis copiis, quae e Suedia ad Bannerium mittentur. Dixit vero roganti mihi, ut in tempore cura gereretur pecuniae, quae ex foedere debebitur Suediae mense Majo, se jam nunc quae ad id opus essent paraturum. Esse aliquid sibi pecuniae Amstelodami, esse et Hamburgi. Quod deest hinc se suppleturum. Ad alterum, quod rogavi, de augendo ducis Vinariensis exercitu, dixit se et ChavigniacumGa naar voetnoot8 et NoyeriumGa naar voetnoot9 potestatem accepisse cum Erlachio agendi. Si suum consilium ceteris probaretur, ita se existimare recte facturum regem, si aliis | |
exercitibus aliquid subtraheret ad hunc augendum. Confirmavi eum in hac sententia narrans imperatorias ejus ducis virtutes et nutantes in Germania civitates nec aliud exspectantes, quam ut tuto se referre possint ad eas partes, quas vi coactae aut metu exterritae deseruerunt. Summam mihi exposuit earum pecuniarum, quas anno jam exacto dux receperat. Dixi sperare me, cum sumptus, quos dux fecerat, omnem speratum modum plurimum excedant, fore ut eorum rex liberaliter rationem habeat. Venit ad me postea Erlachius ex quo didici nonnihil offensae mansisse in animo cardinalisGa naar voetnoot1, quod dux huc non venisset, quicum amicitiam cardinalis arctam se coire voluisse dicebat; et quae fuerunt exhibita spectacula quaeque praeterea adornata ad ipsum, si venisset, cum honore excipiendum fuisse destinata. Addiderat tamen, cum id non successisset, ostensurum etiam nunc se, quam ei bene vellet. Sed mala consilia duci suggeri ab iis, qui ei suaderent, ut aliter se adversum Galliam gerat quam aut ratio ferat aut civilitas. Haec verba non alio tendunt, quam ut dux se per omnia Gallorum subjiciat voluntati. Nam et de Brissaco, quod futurum non speraveram, aurem iterum Erlachio vellere coepit Noyerius. Videbimus, quo abiturum sit hoc colloquium. Nam per puerumGa naar voetnoot2, quem heri dux misit equis celeribus, Erlachium in tractandis his negotiis jussit, quam posset plurimum properare. Ostendit mihi Bulionius generi suiGa naar voetnoot3, qui pro Gallia legatus in Anglia est, literas, quae docent a factione Scotica captam Edimbergi arcem firmo situ, veterem regum sedem. Tum vero ex edicto regisGa naar voetnoot4, in quo se Anglis purgat, tantum video acerbitatis insidere animis, ut nisi cum multo tempore exhaustisque regnorum viribus, reditura non videatur concordia. Jamnunc et Aberdonium urbem ab eadem factione obsideri intelligo. Palatina domus, quod maxime dolendum in his malis, habet et calamitates omnes domus jacentis et simul stantis invidiam. Dicit mihi jam HeufdiusGa naar voetnoot5 praeceptum a rege datum de pecunia, quae Maio, ita ut dixi, Suediae debebitur. Id indicum est non perfunctorie rem hanc curari. Tributum, quod indictum peregrinisGa naar voetnoot6 erat, mitigatur, hinc aula exterrita minis Anglorum mari rapacium et seditionis metu, inde vero mercatoribus id maxime optantibus in tanto malo, ut ipsi inter se de distribuendis oneribus conveniant et communi nomine certum aliquid regi dependant, puta quater centena francorum millia pro Lutetia. Ex altero edicto capitationis in divites indigenasGa naar voetnoot7, cum ad praesides etiam et senatores parlamenti veniretur, misere deprecatum ad cardinalem et cum ab eo bonis verbis lactati tamen exigerentur, inter se constituerunt ultima opperiri potius quam quicquam persolvere. Puto ea quoque res ad redemptionem aliquam perveniet. Ita enim agunt, qui nunc res gubernant: durissima quaeque intentant, non quod vires suas cum pericula experiri velint, sed quod exterritos formidine | |
carceris, exsilii, lectionis bonorum homines praevideant ultro cursuros, ut summam aliquam offerant aut donativi aut mutui ad calendas Graecas solvendi nomine, quae res et lenitate vocabuli blandiatur civibus et externis, praesertim Scotis et Batavis, querendi ansas praecidat. Pars exercitus in Hispaniam destinati, quae per Languedociam movere se illo coeperat, mandatis novis in Italiam mittitur praegravantibus curas alias Pedemontii periculis. Deum rogo, excellentissime et illustrissime domine, res ut Sublimitatis tuae perpetuo secundet. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 6/16 Aprilis 1639.
Chartas, quas nuper missas in itinere intercidisse intelligo, mitto iterum. Turcarum sultanusGa naar voetnoot2 Taurisium bello impetere scribitur et permisisse Afris praedonibus, ut in Anatolia militem scribant. Fama hic est, qui circa Norembergam fuerant, caesarianos petiisse Leutmarisium. XII cohortes seu regimenta ex Silesia eodem venire, XII alia ex terris domus Austriacae propriis. Obsideri a nostris Marienbergum, Friburgum iisdem deditum. Philippiburgi hostem in eo esse, ut pontem e navibus faciat ejusque custodiae firmum imponat castellum. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|