Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4002. 1639 maart 5. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot1.Illustrissime domine, Valetudinem Excellentiae vestrae non tam esse prosperam quam ego ex animo opto quamque negotia publica desiderant dolens ex literis 21 Februarii datisGa naar voetnoot2 intelligo Deumque precor, ut eam plene restituat publicaque simul et privata in statum reducat meliorem. Quod optimum Excellentia vestra judicat, idem secuturum ducem VinariensemGa naar voetnoot3 credo nunc maxime, cum ingentes in Suevia sint hostium copiae et Philippiburgi magna congeries alimentorum et eorum, quibus bellum indiget; ac LeopoldusGa naar voetnoot4 dicatur in eas venire partes ipso imperatoreGa naar voetnoot5 consessuro illis in locis, unde se BanneriiGa naar voetnoot6 conatibus possit opponere. Non abs re foret etiam Suedicis literis ducem in suo confirmari proposito et inde quoque excusationibus ejus, quominus in hanc aulam veniat, pondus aliquod adjici. Ego interim quod re cogente suasi, porro suadere non desinam satis intelligens, quantum in eo vertatur et ducis et Germaniae negotium. Inter causas, quae retro egerunt Bannerium, et hanc fuisse arbitror, quod dux Vinariensis non ad ipsum propius, sed in comitatum Burgundiae profectus esset. Dedit quidem hoc dux Galliae utilitatibus. Sed ipsius quoque exercitus non alibi melius ali per hyemem potuit planeque et equitatus et peditatus vires ibi recollegerunt. D. EstampioGa naar voetnoot7 nocuit VesaliensisGa naar voetnoot8 actio, in qua hujus aulae desideriis satisfactum non est. Eadem haec aula queritur nec venire D. CnutiumGa naar voetnoot9 nec certi quid haberi, an secutura sint quae in se receperat. Amstelodamenses video secutos morem veterem, qui id habet, ut, siquid foederati aut postulandum aut conquerendum habeant, id non ad civitates singulas, sed ad conventum Hollandiae perferant, ex quo conventu deinde, si opusGa naar voetnoot10 sit, mittatur ad civitates deliberatio. Electorem PalatinumGa naar voetnoot11 ivisse ad castra D. Bannerii arbitrabatur, qui huc ejus missu venerat. Caeterum de Scoticis rebus nihildum boni mihi mens auguratur. | |
Ita et quae inde veniunt epistolae et qui hic habentur sermones laeva nuntiant. Deus has nubes discutiat, quae dum Britanniam agitant, nihil audeo sperare de foedere. Illustrem baronem OxenstierniumGa naar voetnoot1 pridem exspecto. Ostendam ei, ubi venerit, quanta mihi sit in veneratione id nomen quantique Excellentiae etiam vestrae commendatio pondus habeat. Dux CarolusGa naar voetnoot2 marchionem VillamGa naar voetnoot3 nec audire voluit abiitque Bruxellam nequa adversus se suspicio relinqueretur. Tributa hic magna indicuntur ex censu tum indigenis tum peregrinisGa naar voetnoot4. HispanusGa naar voetnoot5 Gallos antevertit obsesso Castello in agro Cameracensi oppido. Satisne mature venturi sint, quos ad eam vim dissipandam misit rex GalliaeGa naar voetnoot6, dubito. Et imperator et Claudia archiducissaGa naar voetnoot7 literas ad Helvetios scripsere, quibus eos admonent tum reverentiae imperio debitae tum foederum cum domo Austriaca, ea ne turbent externa arma adjuvando. Et legatus imperatorisGa naar voetnoot8 conventum extraordinarium poscit Helvetiorum suo sumptu libellosque spargit ad infamandos GallosGa naar voetnoot9; quorum interim dilectus parum procedunt ob non solutas, quae debebantur, pensiones. Tres Helvetiorum civitates Tigurum, Berna, Soloturum nominarunt centuriones, qui praesint custodibus corporis delphiniGa naar voetnoot10. Sed adjici volunt pontificii, ne iis se liceat immiscere bello contra imperatorem aut Hispanum. Curiae Rhaetorum magistratus in eos, qui caedis JanasciiGa naar voetnoot11 fuere participes, non multum inquirunt; quo ipso non parum territatur Hispanica factio | |
dilectusque Hispanici non minus ibi morarum inveniunt quam apud Helvetios Gallici. Rex Hispaniae Burgos venit, ut propior sit rebus, colligitque per Hispaniam quod potest militis. Id autem non ita multum est, quod Hispania multis suis partibus sterilis sit hominum, praeterea exhausta tot externis praesidiis, quae causa est cur terra Mediolanensis Germanis nunc maxime defensoribus utatur. Veneti e Turcarum imperio chiausiumGa naar voetnoot1 exspectant. Is nobis auctor erit, quid de bello aut pace cum Venetis credendum habeamus. De Hassis audio sperari meliora; quod si est, bene id etiam D. Estampio eveniet. Iamiam intelligimus oppidum illud dictum Castellum in Cameracensi obsidioni exemptum. InsulanusGa naar voetnoot2 sine duce Bernhardo huc redit. Baionae detecta et punita est proditio ab Hispanis enataGa naar voetnoot3. Deus Excellentiae vestrae omnibusque ad eam pertinentibus faveat idemque pacem det fesso malorum christiano orbi. Excellentiae vestrae singulari cultu addictissimus.
| |
Lutetiae, 5 Martij novi Calendarii anni 1639. | |
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii. Boven aan de brief in de copie te Uppsala: R. Hagae Comitis 2/12 Martij, 1639. |
|