Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4003. 1639 maart 5. Aan G. MüllerGa naar voetnoot4.Nobilissime domine, Multa didici ad usum hujus temporis ex epistola Nobilitatis vestraeGa naar voetnoot5 et prudenter et eleganter, ut omnia sunt ipsius scripta. Haud dubie id aget CurtiusGa naar voetnoot6 et caesariani alii, ut primum, si possint, illos Brunsvicenses et Lunaeburgenses in nos concitent, id si non possint, ut sub nomine servandae pacis illos a nobis quam possunt longissime abstrahant. Sed haec omnia Mars dijudicabit arbiter; prout enim se dat fortuna, ita plerique hominum aut humiles sunt aut superbi. | |
Miror valde, quod illum de Hildemiensi episcopatu nodum explicare non valuerit caesarianorum solertia, qui alioqui de episcopatibus tanquam de pilis ludunt. Hodie enim Germanorum principum unusquisque egregium publicum sibi obtendit pro mantello, caeterum ad rem suam quisque catus est. Et haec est causa, cur tam facile segregentur collecti vinculo male cohaerente ex privatis utilitatibus. Vix futurum arbitror, ut Daniae proceres consentiant in bellum Suedis inferendum partim religionis sane in magno versantis periculo, partim consanguinitatis respectu; addere forte possem curam propriae libertatis. D. PenziusGa naar voetnoot1 non miror, si tantis affectus honoribus ab imperatoreGa naar voetnoot2 favet ejus rebus. Certe cum tot vicinorum principum animos a nobis aversos video, plane judico laborandum nobis, ne qua speciosa ansa detur obtrectatoribus. Detrectandi colloquii causas facile nobis Galli, ipsi facile et Gallis persuadebimus. Aliis principibus ac populis, quos mala ista urgent, non item. Quamdiu imperator et HispanusGa naar voetnoot3 diplomata non dant pro Batavis, qualia data sunt olim, causam morae habemus favorabilem. Inter caetera quibus utimur ad amoliendam a nobis invidiam sunt quaedam publice utilia, juris tamen haud magnam habentia speciem; alia per se haud magna in cumulum tamen valere possunt. In literis DavausianisGa naar voetnoot4 ad conventum Lunaeburgensem bene cantat Gallus; sed artes gentis ejus jam pellucent. Pecunia quidem aliquanta rex DaniaeGa naar voetnoot5, si velit, imperatorem juvare poterit, sed id tale erit, ut non multum sentiatur. Bellum hoc non est contentum modicis pabulis, milliones poscit. Causas, cur non nimium se promoveat D. BanneriusGa naar voetnoot6, graves esse video. Dux VinariensisGa naar voetnoot7, ut puto, jam Brisaci est cum multis et commeatibus et machinis. Missus ad eum Doctor InsulanusGa naar voetnoot8 non rediit et sine ipso rediturum puto. Incipit enim accedere tempus rerum gerendarum eoque magis id urget, quod et caesariani in Clivia et in Cameracensi agro Hispani exemplo suo docuerunt etiam ante ver tentari aliquid utiliter posse. Quae incommoda sequi possent, si Brisacum Gallis tradatur, monet sapienter Nobilitas vestra, monuimus et nos ducem et ab eo missos. Sed quod in Suediam scripsiGa naar voetnoot9 fore utile, ut reginaeGa naar voetnoot10 nomine ad hoc ipsum animetur, idem et nunc censeo, tum ut videat suos labores in Suedia quanti debent aestimari, tum ut sociorum consilia ipsum parte invidiae levent. Si quid mei judicii est non Suediae tantum et Germaniae et ducis, sed et Galliae ipsius interest servari a custode diligentiore quam Galli fuerunt Brisacum et salvum manere duci Vinariensi nomen ac famam Germani et curantis Germaniam principis. | |
Aurum illud, quo MelanderGa naar voetnoot1 Gallos emunxit, vereor, ne aurum TolosanumGa naar voetnoot2 fiat EstampioGa naar voetnoot3, qui subito in hanc aulam a legatione revocatus est. Scotici motus majores adhuc sunt, et quantum conjectura datur assequi, diuturniores quam ut ab Anglia tamdiu haesitante hoc tempore fortia pro nobis et Germaniae rebus consilia sperare audeam. Eadem plane, quae ibi D. RousGa naar voetnoot4, hic dicit comes LicestriusGa naar voetnoot5. Facile hoc illis est dictu, restituenda in integrum omnia, ut cum ipsi nihil impendii fecerint, alienum bellum et damna in suos usus vertant. Sed Suedorum mos non est alienum negotium suo periculo, suo sumtu gerere. Ut res agit BysterfeldiusGa naar voetnoot6, quod pridem suspicatus sum, suspicari pergo, principem illumGa naar voetnoot7 diem de die ducere, ut consilia capiat ex fortuna temporum et ipso rumore oblatarum societatum uti, quo magis sui pretium apud imperatorem accendat. Scripsere ad Helvetios et imperator et archidux ClaudiaGa naar voetnoot8 literas benigniores quam antehac federumque eos faciunt memores et quid imperio debeant. Libellos etiam spargunt, per quos Gallorum vires ostendantur periculum afferre ipsorum libertati, praesertim cum et jus Sabaudi in ditionem Vauxiam, et a LongavillanoGa naar voetnoot9 Novum Castellum Galliae rexGa naar voetnoot10 emerit. Sed Gallis non deerit Austriacos vicissim criminandi materia. Conventum extraordinarium Helvetiorum suis sumptibus postulat imperatoris legatusGa naar voetnoot11. Veneti ChausiumGa naar voetnoot12 a TurcaGa naar voetnoot13 exspectant et ab eo spem pacis aut minas belli. Vale, vir nobilissime. Vestrae Nobilitati obligatissimus
| |
Scribebam 5 Martii novi Calend. 1639.
Insulanus sine duce Bernhardo in Galliam redit. Dux Brisacum ivit. Nova spes nobis datur de Hassicae pacis interitu. Id Estampio bene cedet. Castellum oppidum in agro Cameracensi Galli obsidioni exemere. |
|