Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4071. 1639 april 16. Aan G. MüllerGa naar voetnoot3.Nobilissime domine, Literas a me missas antehac ad magnum Suediae cancellariumGa naar voetnoot4 in itinere apertas et, quod chartarum aderat, exemptum fuisse doleo. Itaque in posterum diligentius ei malo occurram. Conjecturas Nobilitatis vestrae super CurtianoGa naar voetnoot5 Breman itinere approbo. Forte etiam cum archiepiscopo BremensiGa naar voetnoot6 novi struet aliquid. Certe si non aliud, consilia civitatis illius speculabitur. D. BanneriiGa naar voetnoot7 processus hoc negotium injungent imperatoriGa naar voetnoot8, ut nulli parcat operae ad quaerendum militem et, sine quo miles non fit, pecuniam. Audimus etiam ad Moenum, ad Heilbrunam et alibi magnas coire caesarianorum copias. Propiores jam Rheno Danubioque sunt Suedi nostri quam mari Baltico, ne istuc eos brevi remigraturos speret Curtius, unde venerunt. De postulatis Suediae Galliaeque singulatim ne disputem, certe apud aequos principes non facile se excusabunt Batavis, quod negant diplomata ad veterem formulam. Novam D. Bannerii victoriam, quam postrema literarum Nobilitatis vestraeGa naar voetnoot9 pars affirmat, nuntiavi ministris regiis, qui sive pacem cupiunt, sive, quod magis reor, bellum, certe nostra prospera lucro suo deputant. Miror ita contemni a D. Bannerio scripturarios, ut ne suae quidem gloriae divulgatores secum habeat. Atqui, si Horatium audimus, qui et miles fuit et aulicus: Paulum sepultae distat inertiae
Caelata virtusGa naar voetnoot10.
Semper de Hassiae rebus ita existimavi facile repertum iri aliquid, quo vidua princepsGa naar voetnoot11, tacite de sacrorum libertate quantum sibi petit, acciperet; ut vero | |
etiam pro aliis ipsa tantundem stipuletur, res major videtur ipsius viribus et quam ipsa Anglia etiamsi maxime pacem domi haberet, vix auderet sibi polliceri. Ego vero et hoc addam posse quidem imperatorem sine pacto sacra relinquere, quo reperit, statu; ut sine ordinum conventu possit religionem a secunda dissonam ac segregem admittere, haud facile putem concessuros, qui jura publica Germaniae callent: -nisi quod tu, docte Trebati,
DissentisGa naar voetnoot1.
Felicissima omnia precor Nobilitati vestrae. Nobilitatis vestrae addictissimus
| |
Lutetiae, 6/16 Aprilis 1639.
Venit ad nos Chemnitius, doctissimi theologi ChemnitiiGa naar voetnoot2 neposGa naar voetnoot3, cancellarii, ni fallor, HolsaticiGa naar voetnoot4 filius. Eum mihi bonis moribus probatum commendare vobis aequum censui. Pro fratris ipsiusGa naar voetnoot5, qui Viennae captus habetur, libertate laboramus. Speramus ducem Vinariensem egregia hinc auxilia habiturum. Copiae regisGa naar voetnoot6, quae in Hispaniam destinabantur, partim nunc in Italiam mittuntur sublevandis viduae SabaudiaeGa naar voetnoot7 periculis. |
|