Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot4070. 1639 april 16. Aan I. Jasky3.Nobilissime domine, Attulit ad me literas Nobilitatis vestrae4 D. Colmerus5 gratus ob suas virtutes et Nobilitatis vestrae commendationem. Erit ei semper liber ad me aditus nec quicquam in me desiderari patiar, quo cognoscat, quam mihi grata sit ipsius consuetudo, ob hoc etiam quod propinquitatis jure Nobilitatis vestrae, quam semper feci maximi, partes apud me implebit. Eodem tempore accepi et literas Nobilitatis vestrae6 recentiores datas Martii XVII7. Principi Curlandiae8 restitutionem avitae haereditatis, quanquam sub novis oneribus gratulor. Bene fecit, quod a paterna calamitate se redemit damno quam potuit minimo; ubi odor ingentis lucri semel afflavit reges, non facile inde abduci se patiuntur. Si causa vestra satis favorabilis valida haberet federa, quibus sustineretur, minus metuendum vobis esset ab ista regis Poloniaeque9 et Brandenburgici10 conspiratione11. Nos hic Banerii12 laetamur prosperis damusque operam, ut et dux Vinariensis13 hoc anno aliquid agat. | |
Lutetiae, 6/16 Aprilis MDCXXXIX. |
|