Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4069. 1639 april 16. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot9.Mi frater, Vidi cum gaudio senatoris ForestiiGa naar voetnoot10 mihi olim noti et ob magnum in tenera aetate profectum literarum a me per magno aestimati filiumGa naar voetnoot11, cui quicquid a me proficisci poterit expositum erit, tum quia ita fert ingenium meum, ut nulla re | |
magis delecter quam ubi licet mihi bene facere quam plurimis, tum quia ad veterem amicitiam cum ipso parente meam tua nova accessit, quae ut vestrum utrique et firma et jucunda sit, ex animo precor. Veniet brevi in vestras terras Samuel PetitusGa naar voetnoot1 Nemausensis antehac professor, nunc Franekeranus futurus, vir multarum rerum sciens, in rebus theologicis temperate judicans nostrique amans. Id scire te volui, ut, si forte Hagam venit, noris dignum esse qui noscatur. Resalutes nostros rogo. Tibi obligatissimus frater
| |
Lutetiae, 16 Aprilis 1639. Optimo patriGa naar voetnoot2 scribam, ubi uxor ad vos itura est. Eam morantur tum negotia quaedam, tum conditiones appositae diplomati Bruxellensi. |
|