Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4101. 1639 mei 9. Van Willem de GrootGa naar voetnoot1.Frater optime, Non scripsi his proximis ad te vicibus, quia Amstelodamum per ferias eram profectus, ubi VossiumGa naar voetnoot2 repperi tertiana laborantem et tamen intentum editioni libri sui de Theologia Gentium et naturaliGa naar voetnoot3, nostrum BarlaeumGa naar voetnoot4 vero jam a morbo refectum, HoofdiumGa naar voetnoot5 de editione historiae nostrae Belgice a se ab initio turbarum ad obitum principis Arausionensis Guilielmi conscriptaeGa naar voetnoot6, et multos alios amicos tibi tuisque optime sane volentes. Nunc ad intermissa ut redeam munia, hoc habe, architalassumGa naar voetnoot7 nostrum jam habere naves viginti, ad quas decem etiam aut amplius expectat ei classi imminens, quae et pecuniam et milites Dunkerkanis advectura creditur, et jam ipse ad extrema Angliae, qua Hispaniae objacet littora, se recepit. Veretur ipse, ne aut Angli in suas naves recipiant Hispanos milites aut sua classe tanquam praesidiaria reliquam tueantur, quare quid sibi eo casu agendum sit, rogavit. Nostri, si Angli praesidio eant, impetum in naves Hispanicas eum facere debere et, si Angli eos juvare velint, vim ab ipsis inferendam propulsare, si vero Hispanos suis navibus vehant, etiam Anglicas naves utpote hostem vehentes invadere debere censuerunt. Interea scribit ex Anglia IoachimiusGa naar voetnoot8 legatum illic GallorumGa naar voetnoot9 regis AngliaeGa naar voetnoot10 ministris interminatum esse a parte regis sui belli denuntiationem, si Angli Hispanicam classem adversus faederatos suos Belgas auxilio aut ope juverint; quae res forte illos satis jam domi suae occupatos ab iis consiliis deterrebit. PrincepsGa naar voetnoot11 nudiusquartus Breda rediit, ubi quae extrui fecit munimenta jam satis ad vim arcendam valida repperit. Nunc ipse de expeditione sua sollicitus est, ad quam pecunia tarde confertur: Ordines Hollandiae decies centena millia florenorum iterum sument faenori, sed eam summam oneribus minime sufficere dicunt deputati. Heri in Roterodamensi portu appulit navis quaedam, quae itineri ex Hispania in Brasiliam erat destinata, cujus se Batavi aliquot, qui operas in ministerium navis ponere cogebantur, compotes fecere caesis captisve aliis atque ita eam cum | |
armamentis et tormentis omnibus et captivis aliquammultis, quos inter et presbyteri esse dicuntur, intra praesidia nostra deduxerunt. Praeteritis comitiis GraswinkelioGa naar voetnoot1 pro defensione maris liberi, quingentorum florenorum in singulos vitae annos pensio ex aerario Faederatorum persolvenda ob Ordinibus Hollandiae plurium suffragiis decreta est, sed ea lege, ut in potestate sit Ordinum is, quem scripsit, liber, nunquam - nisi valde me conjectura fallit - edendus. Victoria inclyta BaneriiGa naar voetnoot2 omnes hic refecit, illud vero dolet quod Turini obsidio Gallorum vires sit distractura quodque duci VinariensiGa naar voetnoot3 non ea submittuntur auxilia, ut magnis in hostem copiis ire possit. Uxorem tuam in singulos dies expectabimus; interea rogo, ut aliquando, ubi plus otii fuerit, eorum, quae illic geruntur, ex te fiam certior. Vale, frater optime, a parentibusGa naar voetnoot4, uxoreGa naar voetnoot5 et liberis meisGa naar voetnoot6 ac cum tuis omnibus salve. Tibi obsequentissimus frater
| |
Hagae Comitis, IX May 1639 nostris encaeniisGa naar voetnoot7. | |
In margine staat: Rogo has ad viduam LangeracensemGa naar voetnoot8 litteras per tuos curari jubeas, nisi eas Heufdius curaverit. Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 16 Mai. |
|