Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot3764. 1638 september 13. Van Willem de Groot10.Frater optime, Filium tuum11 et senatorem Reygersbergium12 indies Amstelodamo hic expectamus. Interea ex iis, quas ad filium dedisti, litteris13 intelligo te ex morbo, de quo nihil inaudiveram, jam convalescere; faxit Deus Optimus Maximus, ut in posterum firma utaris valetudine. | |
Post desertam Bahiae in Brasilia, apud nos Geldriae obsidionem nihil magis nos recreat quam quod Galli aliquammultas Hispanicas naves depressisse et cepisse nuntiantur, quod nemo hic ante tuas ad Dm Camerarium XXVIII Augusti datas1 vel per famam intellexerat. Utinam meliore ad Fontarabiam fato res procedant quam in nostris fecere finibus. Princeps2 jam ad Litojam castra habet neque magni quid ante hyemen moliturus videtur. Captivi nostri nondum redeunt, sed ad hyemen usque retinendi videntur non tam concesso jure quam exemplo a nobis dato, cum ad Bergam ad Zomam classis hostium caesa esset. Ostendanae naves jam semel atque iterum cum singulis nostris navibus plures certavere, sed egregie repulsi sunt. Dunkerkani etiamnum in portu ita a nostris obsidentur, ut evadendi vix ulla spes affulgeat propter penuriam praecipue nautarum. Nunc hic sunt varii deputati a collegiis thalassicis, ut in commune consulant de continuanda ibi obsidione. Martinus Schokius3 e discipulis Voetii4 libellum Belgice edidit5, in quo scriptum Latinum6 promittit, quo tu socinismi arguaris et quidem ex tractatu de Veritate religionis Christianae7, in quo multa ab aliis tractata a te omitti queritur. Λήϱοι λήϱων. Plura jam non addam. Deus immortalis te nobis servet incolumem. Nobelius8 salutari te jussit, quod ego facturum me recepi. Tibi obsequentissimus frater
| |
Hagae Comitis, XIII Septembris 1638. | |
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de la Reine et couronne de Suède prez le Roy Trèschrestien A Paris. Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 23 Sept. En in dorso: 13 Sept. 1638 W. de Groot. |
|