Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3747. 1638 augustus 28. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot2.Mi frater, Non desino quotidie et Deo agere gratias pro eximia mei cura et opera dilectionis exserere adversus eos quorum furore in tantum fui conjectus periculum. De BeresteinioGa naar voetnoot3 sane doleo memor omnes ejus nominis nobis fuisse amicissimos. Damnati sunt omnes illi, qui mihi vim intulerantGa naar voetnoot4, rota frangi. Sed neque dum pronuntiata est sententia neque imaginario modo - absunt enim qui maxime sibi sunt conscii - exsecutioni data: quia sperant qui huic rei praepositi sunt, si res silentio in oblivionem veniat, capi posse maxime sontes. Ego, quominus terror incutiatur rusticis nihil tale aut in legatos aut in primarios viros audendi, non impedio. Sed nequis moriatur ex occasione delicti in me commissi, et quidem non destinato consilio, omni auctoritate et gratia et labore impediam idque officii mei esse existimo. Principis ArausionensisGa naar voetnoot5 in partes Geldriae conatus bene ituros omnes et Galli et Suedi speramus. De Dunquerca utinam ita, ut scribis, res eat. Multae sunt causae, unde Batavis taedium belli oriri possit. Sed haec non inter minimas est. Et optanda quidem pax in commune, at paces segreges non possunt non maximum malum afferre orbi christiano. Vidit his diebus uxor mea reginamGa naar voetnoot6 melius jam animatam adversus instantem partum. | |
De Fontarabia incerta sunt judicia. Classis Gallica eo advenit. Sed terra Hispanus viam invenit immittendi militis nonnihil. De tuo ambitu spes mihi omnis in collegio rationalium posita fuerat. Nunc cum BasiusGa naar voetnoot1 suum propinquioremGa naar voetnoot2 - meas non paucas plumas habentem - subornet, quantum conjectura ex longinquo et rebus, postquam ego eas vidi, mutatis valet, nihil tibi sperandum video. Et dolori mihi sit, si repulsis assuescas. Nescire non potes eos homines, qui in honoribus ac splendore hujus mundi omnes spes collocant caeteraque non nisi in speciem aut certe perfunctorie considerant, viam habere faciliorem ad id, quod unice volunt. Sed meminerimus quae hujus sunt vitae nobis neque plane spernenda, si ultro se offerant, neque ita appetenda, quasi in iis situm sit aut summum aut magnum bonum. Vale, frater optime. Tibi obligatissimus frater
| |
Lutetiae, 28 Augusti 1638. |