Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3748. 1638 augustus 28. Aan G. MüllerGa naar voetnoot3.Nobilissime et Amplissime Domine, Pro iis scriptis, quorum me per D. CamerariumGa naar voetnoot4, Illustrissimi domini legati CamerariiGa naar voetnoot5 filium participem fecit Nobilitas vestra gratias ago. Duae res magnae sub incude sunt, ut et inde et aliunde discimus: fedus cum Anglis et pax cum imperatoreGa naar voetnoot6. Fedus cum Anglis procedet, sic arbitror, si quid certae opis ad hoc tam grave bellum Suedis fortibus magis quam opulentis Angli spondeant. Nam cum Gallis ob promissum tale obligati jam sint Suedi, ne pacem seorsim faciant, quid ni eadem conditione et Anglos in partem onerum odiique pertrahant. Mora non dicam pacis, multum enim dubito, an eam caesariani velint, sed colloquii de pace maxima est in illa disputatione diplomatum pro legatis Germanorum. In ea re faciliores esse Gallos quam Suedos non miror. Gallis, sicut religio protestantium cordi non est, ita nec libertas Germaniae, ut ex pactis, quae Ratisbonae Pater JosephusGa naar voetnoot7 fecerat, apparuit. Suedi et consortio religionis sociantur protestantibus et suscepta a regeGa naar voetnoot8 immortalis memoriae tutela Germanicae libertatis, curare debent, ut ne hanc corrumpant gloriam rebusque ipsis ostendant, si quid olim Germanis tale eveniat, quale Suedi saepe surdis nimium praedixerunt, esse aliquam in terris gentem - verba usurpabo Graeciae Romanorum quondam laudem celebrantis - quae sua impensa suo labore ac periculo bella gerat pro libertate aliorum. Nec hoc finitimis | |
aut propinquae vicinitatis hominibus aut terris continenti junctis praestet, maria trajiciat, ne quod toto orbe terrarum injustum imperium sit, et ubique jus, fas, lex potentissima sint. Caetera Nobilitas vestra ex D. SalvioGa naar voetnoot1 cognoscet. Fama magna ducem VinariensemGa naar voetnoot2 sequitur ex postremo hoc praelio. Ad Fontarabiam res lente procedunt. In Burgundiae comitatu nihil fit magni. Ad Belgicum finem aliquid adhuc agitur, sed neque hoc magnum futurum puto. Deus, nobilissime amplissimeque domine, Amplitudini vestrae fautor sit perpetuus. Nobilitatis vestrae addictissimus
| |
Lutetiae, 18/28 Augusti 1638. |