Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3677. 1638 juli 16. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot1.Excellentissime atque Illustrissime Domine, Die Mercurrii exacto regemGa naar voetnoot2 salutavi eique gratulatus sum res in Hispanico fine prosperas hortatusque ad repetendum regnum avito jure ipsi debitum, in quo Hispani possessio sola vi niteretur. Commendavi et ducis VinariensisGa naar voetnoot3 negotium et illud alterum de longinquo foedere, de quo scripsi nuperGa naar voetnoot4; et de vidua HassicaGa naar voetnoot5 in bello retinenda spem ipsi faciens magnarum actionum a BannerioGa naar voetnoot6 aucto jam supplementis Suedicis. Cum ad haec omnia ea, quae optabam, respondisset, obtuli ei D. CrusiumGa naar voetnoot7, quem dixi in Suediam proficisci ibique in tempore haud dubie partem aliquam habiturum in regni rebus et inter vincula fore retinendae Suediam interGa naar voetnoot8 Galliamque amicitiae, ut qui ex utraque gente ortum duceret. Rex eum amice complexus petiit ab eo, ut se Sublimitati Tuae commendaret. In reditu magnum adii periculum, dum per turbam transeo, quae forte in vicum quendam supplicii causa convenerat, quod ibi de latronibus sumebatur. Suspicione populi, ut videtur orta, quasi ad reos liberandos venissemus, ideo quod cursorum unus ad viam nobis faciendam fuisset violentior, globis petiti sumus et multum et diu etiam postquam legatum me esse et ego clamassem et is, qui mihi a rege adjunctus aderatGa naar voetnoot9. Ejus rei, quae multis sermonibus materiam praebet, circumstantias, ne nimium excrescant literae, nuntiandas D. Crusio relinquo, qui periculi hujus non testis tantum, sed et particeps fuit. Experior verum Horatianum illud, Quid quisque vitet, nihil homini satis
Cautum est in horasGa naar voetnoot10.
De Brisaco obsidendo video spem nullam hoc anno esse. Tantum invectum commeatuum pecudumque, non sine aliquo tamen hostium damno, qui tres cohortes inde redeuntes perdidit. Exspectat adhuc dux Vinariensis vicecomitem TurenaeGa naar voetnoot11 a Remiremontii oppugnatione rejectum nuper ac praeterea a LongavillanoGa naar voetnoot12 duas cohortes sive regimenta. Die sexto Julii, ut hic numeramus, ducis Vinariensis exercitus apud Friburgum erat, hostilis apud Kentzingam, quatuor ferme leucarum intervallo. Non illis tantum in locis, sed et alibi res Galliae retro labi coepere multis multorum moris culpisque. | |
Vercellae 6 Julii dum oppugnantur deditae sunt, ut scribit ad viduam SabaudicamGa naar voetnoot1 Villa marchioGa naar voetnoot2, cujus tamen literis haec aula credi non vult populum bona spe, quamdiu potest, alens. Castra ad S. Audomari oppidum multis locis adorti sunt hostium duces, hinc princeps ThomasGa naar voetnoot3, inde PicolominiusGa naar voetnoot4. Damni nonnihil passi sunt, sed princeps Thomas aggerem quendam negligenter custoditum tenuit cumque eo amnem et aditum in urbem, quam ipse non clam, sed tympanis sonantibus ingressus est. Et alia in parte ManicampiusGa naar voetnoot5, qui priorem infelicitatem novis ausis purgatum iverat, castellum Baccum quod dicebatur, seque et suos hosti dedere coactus est. Nondum quidem discessit ab obsidio CastilionaeusGa naar voetnoot6, sed qua spe mansurus sit ad urbem hosti, apertam, non video; quanquam sunt qui sperant, si eo eat rex, ipsius praesentiam malo huic allaturam remedia. De Fontarabia capienda spem bonam haberem, si jam adesset ibi, ut debebat, classis Gallica ad arcendos a maris parte hostes. Dux Vinariensis reginae nostraeGa naar voetnoot7 nostrisque omnium literis excitatus ad regem scribit se vel omnes sui juris captivos retinendo, WaertiumGa naar voetnoot8 maxime et EnckefortiumGa naar voetnoot9, libertatem parare cupere D. Mareschallo HornioGa naar voetnoot10, modo rex idem velit. Mittit quoque regi fratrum suorumGa naar voetnoot11 et electorisGa naar voetnoot12 ad se literas hortantes ipsum, paci ut studeat, quas qui pertulit literas ab ipso imperatoreGa naar voetnoot13 diploma tuti itineris accepit. Ad utrumque horum quid rex regisque ministri sint responsuri, ex D. ErlachioGa naar voetnoot14 cognoscam, ubi is ab aula, quo ivit, redierit. Brevi is molitur reditum ad ducem non bene confectis hic negotiis, eisGa naar voetnoot15 maxime, quae rem pecuniae spectant. Offeruntur a Gallia duci Vinariensi, si pax fiat, ut hic maneat, L millia scutatorum annua. Dux, si ei terrae tantum in reditu habentes perpetuo jure dentur, eas accepturus pecuniae valde per tempora incertae spem non tanti facit, ut Galliam ob id Germaniae praeferat. Dux RohaniusGa naar voetnoot16, de cujus filiaGa naar voetnoot17 maritanda multi nunc sermones sunt, ante mortem amicis dixit vitam suam a Gallis impetitam. Duci NemorosioGa naar voetnoot18 juveni | |
admodum dari eam virginem rex velit, ne in protestantium parte recidatGa naar voetnoot1 tam ingens haereditas. Sed et ipsa et materGa naar voetnoot2 religionis dissidium in suam domum inferre nolunt. De Brissaco accusant se mutuo Galli et dux Vinariensis. Certum est impediri invectionem commeatuum sine proelio non potuisse. Proelium autem periculosum duci futurum fuisse non acceptis, quae ex Gallia opperiebatur, auxiliis. Dixit mihi BiisterveldiusGa naar voetnoot3. Gallos id voluisse, ut foedus fieret, continens VindicemGa naar voetnoot4 non facturum MimnermumGa naar voetnoot5, nisi principe illo comprehenso. At ipse aequale foedus expetit, nempe ne exuatur CallimachusGa naar voetnoot6, nisi utriusque consensu. Dixi recte facturum eum principem, si Hamburgum aliquem mittat, quod factuxum arbitror. VenetusGa naar voetnoot7 mihi dicit Gallos, etiamsi illud de rebellione aut crimine laesae majestatis omittatur, non tamen contentos fore literis legatorum imperatoris pro tuto itinere eorum, quos Germani missuri essent, sed ipsius imperatoris literas directe id promittentis se velle ac universaliter pro Germanis, non vero cum adjectione, qui reconciliati imperatori nondum essent. Id vero imperatorem minime concessurum putabat Venetus, ne viam panderet querelis omnium eorum, qui in pace PragensiGa naar voetnoot8 aut ejus observatione aliquid desiderant. Formulam mihi novam ostendit, qualem ab imperatore super hoc negotio exigerent, sed eam non ad me misit, ut facturum se dixerat. Etiam formulam inscriptionis ad Angliae regemGa naar voetnoot9 nondum mihi dedit pollicitus tamen daturum excusans interim constantiam suae gentis ita retinentem moris antiqui, ut cardinalibus non det Eminentissimi titulum, quod omnes reges faciant, sed Reverendissimi et Illustrissimi, in quo more ipse eos tutatus sit pontifexGa naar voetnoot10. Qua die ego a rege sum auditus adfuit regi et generalis cappucinorumGa naar voetnoot11 RomaeGa naar voetnoot12 missus ob suae societatis, ub praefert, negotia, sed quantum audio etiam cum mandatis cudendi indutias aut universim aut certe per Italiam, quod valde optat Roma. Viduam Sabaudicam sunt qui putent ob metum insidiarum et aversos a se nobilium plebisque animos venturam cis Alpes et in Gallia, tutiori sede, ad tempus se locaturam. Deus, Excellentissime et Illustrissime Domine, det reginae, regno Tuaeque Sublimitati cuncta optima. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 6/16 Iulii 1638. | |
Causa mali in obsidione S. Audomari fluxit e clade Batavorum, quae Picolomino libertatem dedit illuc se transferendi distinendique LafortiumGa naar voetnoot1. Castilionaeo autem soliGa naar voetnoot2 in tam ingenti ambitu castrorum, quantus esse debuit, ob intercedentes paludes, non satis erat militum machinarumque ad bene servanda castella omnia. Quidam et aemulationem incusant, quae inter ipsum Lafortiumque fuerit. Cardinalis ValettaGa naar voetnoot3 haud multo plus quinque apud se habet. Itaque Casali metuitur multum. Magna sunt inter reginamGa naar voetnoot4 et EusebiumGa naar voetnoot5 dissidia. Misit ad me rex comitem BrulonumGa naar voetnoot6 ad testandum dolorem suum super eo, quod mihi die Mercurii accidit addens se poenas sumere velle de sontibus, si eos nosset, satis jam sero. Rex ipse it Ambianum. | |
Adres: Axelio Oxensterinae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|