Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3775. 1638 september 25. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot1.Bene te tuosque valere, mi frater, gaudeo. Ego vires morbo et medicando fractas recipio paulatim. Gallorum prospera exigua prae adversis jam et Fontarabiae derelicta obsidione magna clade accepta per militis contumaciam. Sed apud Genuam pugna navali Galli tribus navibus longis amissis sex hostiles cepere. Cateleti, quod impetu captum est, praefectus Gabriel de las TorresGa naar voetnoot2 in potestate est Gallorum, qui nunc parant se reddere hybernis. Duci VinariensiGa naar voetnoot3 ad Brisacum capiendum majoribus opus est copiis. Ipse Colmariae adversus tertianam luctatur. De captivis non miror, si cardinalis HispanusGa naar voetnoot4 datum sequitur exemplum. Res maris quod apud vos diligentius quam antehac curantur, spem mihi facit melioris in posterum fortunae. Hic omnia ob natum delphinumGa naar voetnoot5 in laetitia sunt eaque felicitas mala quae accidere occultat. SchokiumGa naar voetnoot6 hominesque similes non multum curo. Liber ille de Veritate ReligionisGa naar voetnoot7 illis ringentibus vivet et florebit. De Trinitate et alias controversias directe ibi tractare non debui et qui eas ex naturali ratione aut Platonicis scitis tractarunt antehac plus laeserunt quam adjuverunt causam christianismi. Adversus socinismi calumniam a RivetoGa naar voetnoot8 mihi motam epistolam antehac satis uberem scripsiGa naar voetnoot9 ad D. senatorem ReigersbergiumGa naar voetnoot10, qui, ut spero, ejus tibi legendae copiam non invidebit. Si quid dignum lectu apud vos prodierit, facite me participem. Tibi obligatissimus frater
| |
Lutetiae, 25 Septembris anni 1638. |