Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3774. 1638 september 25. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot3.Illustrissime Domine, Scotici motus, quantum ex literis sermonibusque et conjectura ex iis, quae alibi antehac evenere, assequor, metuo, ne grave negotium dent Anglis. Nam et pertendere adversus concordes et armatos periculosum est et remittere de jure regio, sicut prudentiae est interdum, ita apud populos feroces causa saepe est, cur majora indies postulent suique metu exprimant tandemque calcata summae potestatis reverentia vim imperii ad multos transferant. Accedit, quod qui Palatinae domui non optime volunt facile hinc speciosum arrepturi sint praetextum, quovis modo cum imperatoreGa naar voetnoot4 depaciscendi; ad quam rem utilis ipsis esse poterit fama eorum, quae a Suedis Gallisque ipsis offeruntur. Quare magna cum sollicitudine exspecto, ecquid Hamburgi inter nostros Anglosque conventurum sit. Cum imperatore pacificationem, ut video, durus nodus moratur de diplomatis pro Germanis. Non iniquum videtur, quod imperator postulat, ut nominentur quos regina SuediaeGa naar voetnoot5 pro foederatis suis habet. Omnes autem de minus exacte servata pace PragensiGa naar voetnoot6 querelas ad Lubecensum conventumGa naar voetnoot7 deferri grave erit imperatori et, quantum VenetusGa naar voetnoot8 hic judicat, non impetrabile. | |
Praefectus, qui Castelleti in Gallorum venit potestatem, appellatur Gabriel de las TorresGa naar voetnoot1. Cum captum est oppidum, patebat duabus ruinis per cuniculos factis. Germani se dedidere, quibus laborantium partium altera tuenda obvenerat. Alteram strenue, dum licuit, defenderunt Hispani et Vallones interfectique sunt prope omnes, ut et oppidani. Periculum, in quo fuit dux VinariensisGa naar voetnoot2 postremo proelio, inde apparet, quod caesariani et machinas quasdam ei eripuere receptas postea et bis eum loco moverunt. Inter signa a duce capta sunt quae inscriptiones habent non indignas observatu, ut Malleus haereticorum; Vivat Ferdinandus III et Ferdinandus IVGa naar voetnoot3. Gallus excitat jacentes; lavabit manus suas in sanguine peccatoris. Quid cecidisse nocet? In illo navali ad Genuam proelio dicitur tempestas suborta, quae pugnantes diremit, favisse Gallis, quibus re jam ad manus deducta difficilius futurum fuerat certamen, quod militum multo plus esset in Hispanorum navibus. Benigna nunc fama celebrat et PonticurlaeumGa naar voetnoot4, qui navibus illis longis praefuit, et HaleriumGa naar voetnoot5, qui Castelletum cepit intra 22 dies militum habens octo millia, machinas sexdecim. Putatur cum aliis quibusdam accepturus marescalli Franciae dignitatem. ManicampiusGa naar voetnoot6, qui capitis adibat periculum, precibus ducis Vinariensis donatus ad ipsum mittitur. GoetsiusGa naar voetnoot7 ad Pforsheimum dicitur veteres novasque copias colligere et dux LotharingusGa naar voetnoot8 conari omnibus modis, ut se cum eo possit conjungere. Quo magis curandum est Gallis, ut duci Vinariensi miles novus submittatur. Brissaci praefectus RhinacherusGa naar voetnoot9 quotquot habebat captivos emisit liberos, ne cibum ipsis praebere teneretur. Tribunus ducis Vinariensis OhmiusGa naar voetnoot10 Wirtembergicum agrum percursat. Tenent adhuc caesariani Offenburgum et Stolhovium multumque eo inferunt commeatus, in spem subveniendi Brissaci. Machinas multas eo mittit BavarusGa naar voetnoot11, MagontiacensisGa naar voetnoot12 militem aliique, Croatae et draconarii | |
e Bohemia per Franconiam adventant. Dicitur et GallasiusGa naar voetnoot1 jussus ei XIV cohortes sive regimenta mittere cum conditione, credo, si tuto poterit. Jam nunc ex TruchesioGa naar voetnoot2 intelligo mille quingentos equites, sex millia peditum, quae in Italiam destinata fuerant exsoluto jam, ut videtur, ab ea cura HispanoGa naar voetnoot3 adversus ducem Vinariensem mitti. Dux ipse Colmariae valetudinem curat aeger animo non minus quam corpore, quod non ea ipsius habeatur ratio, quam et tempus et merita ipsius exigunt. Qui in Picardiae limite sunt Galli ad 6 Octobris in hiberna se recipient. Interim diffluunt multi. Dux LongavillanusGa naar voetnoot4 copias suas divisas ante hac recollegit, quo facilius ducem Lotharingum cohibeat. In iisdem partibus et Champlitae et Autreae, quae Galli ceperant, detrahuntur munimenta. Multum debeo Excellentiae vestrae, quod per literas 13 Septembris datasGa naar voetnoot5 meam valetudinem ostendit sibi esse cordi. Redit ea tarde non per morbum tantum, sed et medicando attritis viribus. Ego vicissim Excellentiae vestrae inoffensum precor aetatis cursum tranquillo animo et corpore gratiasque ago pro transmissis chartis perutilibus ad earum rerum, quae nunc in aestu sunt dijudicationem. Placent mihi D. SalviiGa naar voetnoot6 scripta. Verum est, quod Excellentiae vestra dicit Gallis nullam esse magis fidam possessionem quam eam, quae sociis potius quam Gallis ipsis custodienda permittitur. Quod quanquam durum auditu est, tot tamen comprobatum est experimentis, ut neque negari neque taceri possit. Ut Philippoburgum taceam, ubi Treviri, ubi Confluentes, ubi Ehrbrestenum, ubi pontes et castella ad Rhenum? De BanerioGa naar voetnoot7 laeta intelligere gaudeo et laetiora sperare jubent virtus ejus ac prudentia. PolonumGa naar voetnoot8 aliquid contra Suedos moliri multi existimant. Quod si est, necesse est externis fidat viribus; nam domi consensum in id obtineri posse vix arbitror. Et commode nobis evenit quod et qui Graecae et qui protestantium sunt religionis regi diffidunt neque ei animum deesse putant ad evertendam sacrorum libertatem, si vires adipiscatur. Ex iis, quae nunc inter caesarianos et D. Salvium disputantur, brevi apparebit, serione illi pacem desiderent an id simulent captandae famae. Hassicam viduamGa naar voetnoot9 speculari puto quae aguntur Hamburgi. Si MelandrumGa naar voetnoot10 sua Amazon ad fortiora excitet, poterit et hoc aliquid adferre momenti. | |
ElectorisGa naar voetnoot1 copias cum KingioGa naar voetnoot2, quod pridem factum oportuit, junctas gaudeo, sed tam tenues esse doleo. Ut jam augeantur ad sex millia, quantillum hoc ad Suedorum copias, ut hi propter accessionem tam exiguam Anglos sibi aequent pacique difficultates injiciant vix superabiles per conditionem reddendi Palatinatus? Tum illa ad Mulhemum nubes, quo se dejectura sit, metuendum. A Scotia nihil non triste intelligo. Et praeterquam quod novum hoc ac grave negotium, ut modo dixi, speciosum dabit obtentum bello abstinere cupientibus, ne id etiam per alias causas domui Palatinae noceat, praeformido. De regina matreGa naar voetnoot3 arbitror Anglos non gravatim eam hospitio accepturos, si certi sint perventuros ad eam bonorum in Gallia reditus. Pecuniam a Batavis illa si elicere sperat, hoc vero est aquam e pumiceGa naar voetnoot4. Videndum, an non de induciis dictura sit aliquid, unde judicari poterit, an vere sit infensa HispanoGa naar voetnoot5. Cardinalis Riceliacus velitne eam in Galliam admittere certis legibus an malit eo metu coercere reginamGa naar voetnoot6, regisGa naar voetnoot7 conjugem, dubitari potest. BysterfeldiusGa naar voetnoot8 quid boni sit e castris reportaturus, scire avebo cuncta ipsi ipsiusque principiGa naar voetnoot9 optans prosperrima. Deus, Illustrissime Domine, cuncta ad finem optatum gubernet idemque Excellentiae vestrae ejusque domui semper adsit propitius. Excellentiae vestrae observantissimus eidemque
| |
Lutetiae, 25 Septembis MDCXXXVIII.
Rex in febrim recidit. Manet ad S. Quintini cardinalis ad retinendos in officio milites. Legato Gallico, qui in Batavis estGa naar voetnoot10, interdictum, ne reginam matrem salutet; missa tamen ad eam, ut audio, cardinalis cura ducentena millia florenorum. Dicuntur a Longovillano copiae quaedam ire ad ducem Vinariensem, sed de eo nihil habemus certi. Genuates rogati ab Hispanico legatoGa naar voetnoot11, ut se praelio miscerent, noluere. Post pugnam receptum dedere Hispanis et in vulneratos captivosque multam ostenderunt misericordiam; quosdam Gallorum et redemerunt. Ex literis ducis Vinariensis ad me datis 6/16 SeptembrisGa naar voetnoot12 cognosco valere eum melius, sed nisi nova auxilia accipit, res esse in maximo periculo. Demonstrabo id regi. | |
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii. | |
In de copie te Uppsala boven aan de brief in margine: A. 1638. Redd. Hagae 2 Octob. st. n. |
|