Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3768. 1638 september 18. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot3.Excellentissime atque Illustrissime Domine, Quas e Vinariensibus castrisGa naar voetnoot4 literas satis recentes habeoGa naar voetnoot5, eae me docent Oberkircham et oppida minora alia itemque castellum Drusenhemum venisse in ducis potestatem. Octo turmas ab eo missas in tractum Durlacensem Spiram usque pervasisse. Ipsum vero cum peditatu et alis equitum duabus Brisacum aditu intercludere, ni propere ei subveniatur, quod ut fiat valde laborari ab imperatoreGa naar voetnoot6, BavaroGa naar voetnoot7 et episcopisGa naar voetnoot8, ultra mensem non par tolerandae inopiae ita testantibus captivis etiam, de quibus quaestio habita est. Proximum qui succurrere Brissaco nunc possit, esse ducem CarolumGa naar voetnoot9, sed ei sua esse, quae agat. Haec omnia excitare hanc aulam debent, ut duci et plus militis et extra ordinem pecuniae aliquid mittatur, quam ad rem se laboraturum significavit mihi pater JosephusGa naar voetnoot10; sed vix quicquam posse fieri, antequam huc venerit D. cardinalisGa naar voetnoot11, qui in oppido S. Quintini nunc est fruens gloria recuperati Castelleti, quod die 14 hujus mensis impetu multo cum sanguine captum a Gallis est. Fuit Gallis etiam felix mari proelium primo die mensis hujus sex leucis a Genua, cum ipsorum naves longae quindecim Hispanas totidem insectarentur primumque propinquis telorum jactibus, inde manu rem gererent aequali diu et cruento certamine. Sed Galli tribus suarum amissis sex hostilium navium cepere. Mortui hinc et illinc supra quater mille. | |
Et haec quidem bene se habent. Sed ad Fontarabiam praeter exspectatum Deus infensus spes resque Gallorum corrupit, ipsa natali S. Virginis, in cujus tutelam rexGa naar voetnoot1 se regnumque dedit. Nam cum tres cuniculi dissultu suo ruinarum nonnihil fecissent placuissetque oppugnari oppidum; cohortes sive regimenta, praesertim MileraeianaGa naar voetnoot2 et Coronae aperte detrectarunt pugnam. Causa dicitur quod stipendia, pridem non essent soluta. Adjiciunt quidam coeptam a duce ValletaGa naar voetnoot3, Espernonii filioGa naar voetnoot4, oppugnationem mox traditam archiepiscopo BurdegalensiGa naar voetnoot5 cum classiario suo milite indignante Valetta, cujus pater pridem illarum partium praefectus plurimas in nobilitate clientelas habet easque pro arbitrio versat. Spectabat hanc Galli militis contumaciam ex propinquo monte Arragoniae admiraliusGa naar voetnoot6 bono magis quam multo cum milite utensque temporis commoditate castrorum eam partem, quae ducis LafortiiGa naar voetnoot7 filio marchioniGa naar voetnoot8 attributa fuerat, firma operibus, si defensores adfuissent, adsultat frustraque se cum suis domesticis - neque enim miles obsequebatur - objectante aliquoties marchione Lafortio perumpit; ad quod exemplum desertam itidem a milite partem illam castrorum, in qua princeps ipse CondaeusGa naar voetnoot9 fuerat, intrat Hispanus fugientibusque Gallis capit machinas, impedimenta, commeatus, signa, pecuniae insuper vim magnam, cujus penuria miles Gallus disciplinam exuerat. Archiepiscopus se ad naves recepit. Idem fecit princeps Condaeus in aquas se injiciens ac per eas transiens, donec scapham apprehenderet. Mersi et trucidati ferme Gallorum bis mille. Ceteros fuga aut Baionam aut cis flumen Handaiam pertulit jam multo a tempore nullo tam gravi inflicto vulnere Gallicae existimationi. Quantum haec res inflatura sit Hispanos, facile ex ingenio gentis intelligi potest eoque magis, quod mille et ducenti equites Hispani tantum hoc negotium confecere. In ManicampiumGa naar voetnoot10 adhuc inquiritur. Et laesit eum suo testimonio etiam Piccolominius in iis, quae ad exitum e Castello Bacci pertinebant. CastilionaeusGa naar voetnoot11, quod imperio tantum excidit, evasisse se putat. Bastiliam enim metuebat, ideo quod defugisset onus obsidendi Cateleti non satis sibi esse ad id militis dicens, cum tamen eodem cum milite HaleriusGa naar voetnoot12 nunc id oppidum ceperit hostem submovente Lafortio. Rumor est in aula viduam SabaudamGa naar voetnoot13, cum non acciperet sperata a Gallis auxilia, sibimet consuluisse signata pactione, qua se a bello eximat, receptura ab HispanoGa naar voetnoot14 Vercellas. Ejus rei quid sit, brevi apparebit. | |
Deus, Excellentissime et Illustrissime Domine, det Tuae Sublimitati cuncta felicia. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 18 Septembris 1638.
Ajunt AngliGa naar voetnoot1 reginam matremGa naar voetnoot2 exspectari in Anglia et dixisse Galliae cancellariumGa naar voetnoot3 regem ei permissurum, ut bonis suis fruatur, quandoquidem ex hostico exivit. Venit jamjam huc a duce Vinariensi cum captis signis LXXXIII LutzaviusGa naar voetnoot4. Duci propositum ait tria facere castella ad Brissacum eaque perpetuo opere connectere, nequid, ut huc usque fit, victus ab Helvetiis aut rusticis inferatur. Sed magnas copias colligente hoste nihil eum acturum, nisi novis a rege auxiliis instruatur. Itaque in id omni modo laborabimus. Ipse dux ad reginamGa naar voetnoot5 scribit. Mitto historiam exacte scriptam de clade ad FontarabiamGa naar voetnoot6. Rumor nunc hic spargitur plebi forte solandae recolligi a principe Condaeo exercitum ad XVIII millia, ab archiepiscopo autem Burdegalensi captam Gattariam et disjectis munimentis loci veteribus aliud strui, quo portus servetur. Casteleti praefectusGa naar voetnoot7 captus est. Germanis, qui ibi fuere, data vita. |
|