Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3765. 1638 september 14. Van G.J. VossiusGa naar voetnoot1.Illustri viro Hugoni Grotio Ger. Jo. Vossius. S.P. Sero vespere nunc, quem annis non vidi quindecim, ad nos venit nobilissimus iuvenis Ludovicus MaureriusGa naar voetnoot2 in pueritia sua cum fratribusGa naar voetnoot3 et paedagogo PritolaoGa naar voetnoot4 convictor meus, filius cognitissimi tibi Auberti MaureriiGa naar voetnoot5 christianissimi regisGa naar voetnoot6 ad has foederatae Belgicae gentes quondam legati eo auri re dignioris, quod constantissime malis temporibus bonae faverit caussae. Sed is summo mane cras abit Hagam, ubi, credo, paullum commorabitur inde in Picardiam abiturus ad regem christianissimum, tandem se stituturus in Parisiorum urbe. Nec quia tardae propterea hae fuerint literae, committendum puto, plane ut sileam. Potius, praeter morem, ne nihil scribam, eius generis scribam, quae serius si legas, referat nihil et, credo, antequam has acceperis, iam aliunde cognoris. Multa nobis de conaminibus ad Calloam pollicebamur: de exitu silere melius quam quicquam promere. Geldrae obsidio infra pretium verborum est. Princeps ArausionensisGa naar voetnoot7 nunc Noviomagi aut Mokerheidae agit operam daturus, ne Gallis noceat Hispanus cardinalisGa naar voetnoot8. Nam Cuicensi in ditione omnibus intentus manebit: nec tamen putatur hac aestate nulla re memorabili acta, domum reversurus. Dolet enim post magnos conceptus cuncta minus prospere successisse. Mari interea non male res geruntur. Martinus HerbertiusGa naar voetnoot9 DorpioGa naar voetnoot10 in praefectura maris subrogatus, hactenus Dunkerkanos sic continuit, ne ulla illorum navium, nisi improspere, exitum moliretur, magno sane nostro, et Gallorum, commodo. Nam in Biscaiam subsidio adversum Burdigalensem ire episcopumGa naar voetnoot11 conabuntur. Nunc etiam adfertur ipsum nescio quid tentare incendiariis navibus. Praeclara omnia de eo nobis pollicemur, quia fortem adeo se hactenus comprobavit. Et videntur hostes idem sentire, quia timor jam ipsos occupavit. Ostenda septem naves egressae, tanquam metum incussurae, portum Texaliensem obsederant: sed nostris vix visis fugam maturavere. Videntur jam nullas, nisi naves mercatorias praeda refertas quaerere. Vix enim alioqui stipendia precederent. Regina materGa naar voetnoot12 magno in urbe hac honore excepta fuit: et prout rumor fert, non in Brabantia, aliisve in locis pulcrius se esse exceptam profitetur. De privatis scribam literis proximisGa naar voetnoot13. Heroinae conjugi et liberis salutem omnes plu(rimam) dicimus. Amstel(odami), MDCXXXVIII, XIV Septembris. | |
Adres: Illustrissimo et imcomparabili viro Hugoni Grotio, serenissimae reginae et regni Suecici ad regem christianissimum legato Lutetiam Parisiorum. In dorso schreef Grotius: 14 Sept. 1638. Vossius. en boven aan de brief: Rec. 29 Sept. |
|