Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3736. 1638 augustus 21. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot1.Videndum, mi frater, quid facturi sint Hollandi aut Zelandi super ista controversia de conferendo fisci patrocinio. Si Zelandi praevalent et Hollandi sua seorsim negotia jurisconsulto alicui mandanda censent idque permittunt arbitrio collegii rationalium, puto aliquid spei tibi affulgere: quae tamen quanta sit, facile ex amicis, qui in eo sunt collegio intelliges. At si ad conventum Hollandiae res venit aut ad conventum primum, inde ad principemGa naar voetnoot2, existimo alium quemvis plus gratiae quam te habiturum tum ob ea, quae de religione ac republica sentis, tum ob mei odium nondum in multorum animis sanatum. Ex usu foret et Hollandiae et Zelandiae per occasionem communium, quae inter ipsos sunt judiciorum, nonnunquam communes, ut olim factum, habere conventus ibique expendere, quid ex usu sit duarum nationum optime de omnibus aliis meritarum; ad quarum tamen infringendam auctoritatem alias videmus conspirare inter se. Dunquercanos mari arceri valde e re est Batavorum. Quid Angli de piscatu facturi sint, incertum est, nunc enim donis negotium invenere, quod eos distinere potest ab aliis molitionibus. Ut princeps Arausionensis otium exuat, et Galli et Suedi optamus. Vale mi frater quam jucundissime cum parentibusGa naar voetnoot3, conjugeGa naar voetnoot4, liberisGa naar voetnoot5, amicis. Tibi obligatissimus frater
| |
Lutetiae, 21 Augusti 1638.
Damnati sunt per contumaciam qui nuper vim mihi intuleruntGa naar voetnoot6, ut rota frangantur, sed in imagine scilicet ad terrorem et ipsis et aliis incutiendam. Nam reipsa id fieri adeo non paterer, ut, cum scirem quosdam inhiare bonis eorum, a regeGa naar voetnoot7 petierim, ne ea cuiquam largiantur, ut si quando gratiam facturus est criminis, de quo eum sum rogaturus in tempore, faciat integram. Dux VinariensisGa naar voetnoot8 iterum ingenti potitus est victoria ad Rynfeldium caeso exercitu SavelliiGa naar voetnoot9 et GotziiGa naar voetnoot10, captis multis hominibus, signis cum equestribus tum pedestribus prope nonaginta, machinis undecim, magna vi commeatus et paratus bellici. Victor victi exercitus reliquias, quae ad Offenburgum sunt, persequitur et KentzingamGa naar voetnoot11 obsidet. |
|