Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3735. 1638 augustus 21. Aan Christina van ZwedenGa naar voetnoot3.Serenissima ac Potentissima Regina, Domina Clementissima, Gratissimus mihi fuit adventus Illustrissimi principis, domini Caroli GustaviGa naar voetnoot4, comitis Palatini ad Rhenum, eoque magis, quod et ingenio et moribus dignum se praestat iis, unde ortus est, et iis, quos sanguine attingit. Si palam nosci voluisset Ejus Celsitudo, exhibuissem ejus honori, quaecunque poteram maxima, nunc vero honorem ei habebo, quem possum, ipsius voluntati mea obsequia accommodando planeque nihil erit, quod quidem meae sit potestatis, quod non ipsius Celsitudini futurum sit expositum promtumque. Traherent me eo, etiamsi abesset imperium Majestatis Tuae, ipsius excelsa indoles et multum, si Deus, quod opto et spero, foveat faveatque, profuturarum publico virtutum praeclara semina. Deus, Serenissima ac Potentissima Regina, Domina Clementissima, Augustam Majestatem Tuam valentem, florentem, victricem conservet. Tuae Augustae Majestatis Subditus obedientissimus
| |
11/21 Augusti 1638. |
|