Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3734. 1638 augustus 21. Aan Christina van ZwedenGa naar voetnoot8.Serenissima ac Potentissima Regina, Domina Clementissima. Imperia Augustae Tuae Majestatis tanto accepiGa naar voetnoot9 animo laetiore, quod video ante accepta haec sponte me fecisse, quod ejus voluntati congruebat. Nam, ut indicavi antehacGa naar voetnoot10, BysterfeldiiGa naar voetnoot11 negotium his, qui res hic administrant, commendavi calide; ipsum incitavi ut Hamburgum se conferret quamprimum, quod et facere eum puto. Dixi praeterea, quanquam de re nondum bene cocta mandata nulla habebam, ita tamen me existimare, si velit ille princepsGa naar voetnoot12 illatas et sibi et Transilvaniae injurias armis arcere et ulcisci simulque ex veteri Transilvanico federe curam habere libertatis Hungaricae, paratissimam fore Majestatem Tuam ad faciendum fedus, hoc inter caetera complexurum, ne pax nisi communis fiat. Sane et causae, quibus adductum eum principem ad bellum dicebat, et consilia et vires, quales describebat Bysterfeldius, talia mihi videbantur, ut non modo non spernenda, sed et ultro quaerenda fuerint. Plura non addam, cum ipse, qui jam in itinere est Hamburgum, cogitata principis sui multo quam ego rectius aut ibi aut apud Majestatem Tuam sit explicaturus. | |
De MeerbothioGa naar voetnoot1 rem omnem mihi narravit. De Ordinibus Federatae Belgicae, quae super hac re consilia sint capturi, incerta, in fallor, est dijudicatio. Quae cum Gallia aut fecit aut praeformavit pacta Bysterfeldius, ea mihi non ostendit neque id miror. Quaecunque de ea re discere potui, scripsi diligenter, ut debeo, ad Magnum Majestatis Tuae Cancellarium. Ego et in hac re et in aliis omnibus tum praescripta diligenter sequar, tum extra praescripta pro nata occasione ita sermones actusque meos dirigam, ut neque fidem obligem Majestatis Tuae neque desim iis, quae utilitatis aliquid in publicum promittunt. Non possum reticere Majestati Tuae hic Lutetiae de hoc negotio et in magna turba dissertare Gallos et publice ea de re edi rumores. Ego tum in aliis rebus, quae, si ante tempus patescant, corrumpi possint, tum in hac maxime anxii silentii fui tenacissimus. Deus, Serenissima ac Potentissima Regina, Domina Clementissima, det Augustae Majestati Tuae id consequi, quod arma parentisGa naar voetnoot2, regum maximi, sibi habuere propositum, ut christianus orbis in meliori sit statu. Tuae Augustae Majestatis subditus obedientissimus
| |
Lutetiae, 11/21 Augusti 1638. | |
Adres: CHRISTINAE, Reginae Sueciae, Gothorum, Vandalorum etc. |
|