Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3733. 1638 augustus 21. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot2.Illustrissime Domine, Gratias habeo pro iis, quae me literae Excellentiae vestrae datae 8 AugustiGa naar voetnoot3 docent. Quid capto jam GartzioGa naar voetnoot4 facturus sit BaneriusGa naar voetnoot5, exspectabimus. Discessus iste BrandenburgiciGa naar voetnoot6 a fuga abest non multum. Haud dubie et moras et difficultates pacis negotio adferet magnas disputatio de diplomate pro tuto itinere Germanorum. Quae super foedere D. RooGa naar voetnoot7 respondit D. SalviusGa naar voetnoot8 et aequitatis et prudentiae sunt plena. Brevi elucescet, quid de ea re sperandum sit. Mandata, quae ex Suedia super Transilvanico negotio accepi, plane congruunt cum iis, quae sponte mea jam feceram dixeramque. Gaudeo etiamnunc Constantinopoli esse D. HagamGa naar voetnoot9, ut, ubi BysterfeldiusGa naar voetnoot10 per Batavos transibit, ipse mandata a proceribus accipere possit adjutandi id negotium. Valde optandum, ut successorem accipiat pari ingenio virum, peritiam tempus adferet. Ad ea, quae in Polonia hoc quidem tempore agi possunt, D. PelziumGa naar voetnoot11 suffecturum puto. Venetias siquis mittitur, habebit et cum Gallis et cum Venetis super titulis et honoribus, quod disputet. | |
In Moscovia, ut habeant quod agant Batavi, commerciorum utilitas facit. RexGa naar voetnoot1 ad S. Germani vicum rediit uxorisGa naar voetnoot2 partum opperiens. Creditur ad Belgicae propinqua mox rediturus ad implenda ea, quae inter ipsum ac principem ArausionensemGa naar voetnoot3 convenere. Ista Batavorum arma, quae magnam hostium vim in se trahunt et occupatam tenent, faciunt, ut plus sperare successuum Galli possint quam olim cum in Belgas inter se concordes bellarunt. Sed multa ita negligenter administrari video, ut de spe ista multum deterant. Ad Fontarabiam cuniculi duo non magno fructu prorupere. Et invenit hostis viam, qua militem ad obsessos mitteret. Ita gravius erit quam putabatur certamen. Sed classis, cujus eam, quae hic editur, descriptionemGa naar voetnoot4 mitto, jam eo advenit post captam Gataram portum, qui ultra illum S. Sebastiani est, et captivis aliquammultis. Non possunt Hispani veteres suas artes omittere et morem per fas ac nefas nocendi, nam deprehensus miles, qui aquas venenis corrumpere voluit, quibus utebantur Galli, suspendioque punitus. Ex Hispania naves aliquot in Brasiliam missae, hic creduntur. ElectorisGa naar voetnoot5 negotium, si quo modo promovere potero, faciam id animo volentissimo. Utinam et ipse bonis utatur consiliis et eos, quos maxime tales esse oportet, sibi faventes habeat. Gaudeo marchionem HamiltonumGa naar voetnoot6 in Scotiam remitti cum iis mandatis, quibus sedari ista tempestas possit, valde sane intempestiva. Siquid tamen Anglis boni in animo est. Ad VinariensemGa naar voetnoot7, qui Friburgi est, advenit jam vicecomes TurenaeGa naar voetnoot8, sed minime cum quanto sperabatur auxilio. Sexcentos habet equites, pedites mille ac trecentos. Et ducis et hostilis, qui ad Kentzingam et Offenburgum est, exercitus equorum ingentem numerum morbis amisere. Hosti SavelliusGa naar voetnoot9 adducit novas vires ex Italis Hispanisque. De BavariGa naar voetnoot10 adventu in eas partes nihil ultra scribitur. Allata huc ad regem sunt tredecim illa signa equestria, quae ceperat TubateliusGa naar voetnoot11. De Brisaco hoc quidem anno spem video nullam. Deo, Illustrissime Domine, Excellentiam vestram omnemque ejus domum commendo. Excellentiae Vestrae omni studio cultuque devinctissimus
| |
Lutetiae, 11/21 Augusti MDCXXXVIII. | |
Bene valet RodiusGa naar voetnoot1 et iter Italicum meditaturGa naar voetnoot2. Jam nunc optimum nuncium ducis Vinariensis literis et relatu TruxiiGa naar voetnoot3 accipio. Cum coiissent Savellius et GotziusGa naar voetnoot4 vellentque Brisaco novos inferre commeatus inde assumto duce LotharingoGa naar voetnoot5 ejusque copiis ducem Vinariensem possessisGa naar voetnoot6 dejicere, caesos hostes ad Rijnfeldium: capta signa equestria ac pedestria prope nonaginta, machinas undecim; multum caedis, multum captivorum; commeatuum bellicique paratus capta ingens copia. Tubadelus obiit. Reliquias cladis apud Offenburgum dux persequitur et KentzingamGa naar voetnoot7 obsidet. Pugnatum per horas octo fuit, Marte diu ancipite. | |
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot, Ord. Foeder. Belgii. In de copie te Uppsala boven aan de brief in margine: Redd. A. 1638 18/28 Aug. |
|