Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3717. 1638 augustus 8. Van L. CamerariusGa naar voetnoot9.Illustrissime ac Excellentissime Domine, Proficiscitur nunc in Sueciam nobilis Fridericus PauliGa naar voetnoot10, quem ad serenissimam reginam dominam nostram clementissimamGa naar voetnoot11 tandem mittit in suis negotiis princeps elector PalatinusGa naar voetnoot12. Eum ut Excellentiae vestrae et ea, quae acturus est, meis litteris commendarem, per secretarium suumGa naar voetnoot13 a me petiit serenissima Bohemiae reginaGa naar voetnoot14. Etsi autem cum haec suis ad Excellentiam vestram singularibus litteris ipsa officio isto defuncta sit, ut a me quoque aliquid accedat, opus non est, suae tamen regiae maiestatis desideriis deesse honeste non potui. | |
Vellem sane, ut princeps elector magis tempestive ex citius ex consiliariis suis aliquem in Sueciam cum plenis mandatis misisset, ut iamdudum ipsi saepius suasi. Verum cum in hac calamitate sua paucos habeat, quorum fideli opera uti possit atque adeo absque scitu et adsensu regi(s) avunculi suiGa naar voetnoot1 nihil fere possit aut audeat commiseratione potius quam reprehensione dignus esse videt(ur). Ipse quidem quod nunc in Clivia atque ita ab Haga longe abest, nihil mecum contulit hactenus, alioquin monuisse forte ipsius Cels.em de quibusdam, quae in hac quoque ablegatione observare debuisset. Sed causa Palatina sua natura ejus conditionis est, ut ab ejus consequentia omnium protestantium in Germania salus, securitas ac libertas dependeat, ut alias rationes summi momenti, quae extera quoque regna et respublicas concernunt, praeteream. Tali enim commemoratione Excellentiam vestram detinere non debeo, quae pro sua singulari prudentia et experientia id omnium optime novit atque ita ultro et sua sponte cum causae communis tum antiquissimae et illustrissimae domus Palatinae cum regno imprimis Sueciae adeo conjunctae, ubi erit occasio, rationem habebit et quae ex parte electoris omni fere humana ope destituti forte adhuc deficiunt, in gratiam reginae Bohemiae, quae Excellentiam vestram impense colit et magni ipisius virtutes aestimat, benigne supplere conabitur. Quam ut Deus in constanti foelicitate semper sospitet, divinam ejus bonitatem imploro assidue. Illustrissimae Excellentiae Vestrae
| |
Ex Haga Comitis 29 July/8 Aug. anno 1638. | |
Onder aan de brief: (Su)ecici (?) Regni Cancellarius. |
|