Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3638. 1638 juni 21. Van Willem de GrootGa naar voetnoot9.Frater optime, Recte tu in postremis mones litterisGa naar voetnoot10 anno huic suam constituram rationem, si princepsGa naar voetnoot11 aliquam urbem, dum Galli ad Stm. Audomarum haerent, obsederit. Ei rei intentus ipse copiarum partem maximam, quas ad Litojam coegerat, navibus Bergam ad Somam transportari jussit atque inde comitem GuilielmumGa naar voetnoot12 cum novem selectis cohortibus in Flandriam misit. Ille ad Breskenshouckam militibus suis expositis statim ad alteram ejus continentis partem, cui S.t Antonishoeck nomen, contendit, inde per paludes et aquarum invia cum syrtibus, voraginibus ac coeno per aliquot horas colluctatus tandem | |
ad hostilem ripam appulit non sine jactura aliquot militum, quos aquae hauserunt. In ea ripa castella aliquot minutiora insederant hostes, quae illico expugnata nostris imprimis castellum ad cataractas Stelandicas, Verbrouckianum et Callonianum, quod in isto pago Flandri struxere diversum a majore castro, cui Margaritae nomen, quae res multis imposuit putantibus nostros majoris istius castri potitos, quia id in tabulis Grollae tuaeGa naar voetnoot1 insertis, - quae jam omnibus in manu sunt -, eo nomine insignitur. Fuere ibi et castra capiendis tribus hominum millibus idonea, quae et ipsa nostri cepere, dilapsis alio aut rejectis propugnatoribus, duobus nempe rusticorum millibus et octo militum centuriis: ita nostri toto aggere potiti, cui Cruysdijck nomen, et domo Beverana, vagantes per totam istam terram, cui Cruyspolder nomen, quanquam et ibi aliquando se hostiles turmae ostentant. Inde castellum S.tae Mariae, quo plurimi profugerant, petiere et, si majora tormenta aliquo in numero praesto fuissent, - quae neque advehi tam cito poterant neque per invia et caenosa loca trahi - actum foret de isto castello; nunc se adversus hostiles insultus minore et illud castellum obsidione premere coacti sunt nostri. Et jam lunatum munimentum ei castello objacens invaserant, sed rejecti non sine strage; an iterum obtinuerint, incertum est. Praeter eas cohortes habet et comes Guilielmus quinque equitum turmas et jam accepit tormenta aliquot majora neque minus suppetit commeatus, cujus ab initio, et praecipue cerevisiae, magna erat inopia. Non segnius interea rebus suis prospiciunt Hispani contractis magnis copiis ad defendendum aggerem Blockersdijckium et in castellum S.tae Mariae submittentes novos subinde praesidiarios atque omnia necessaria; ita lente illic, quod ab initio non sperabatur, procedit negotium, sed tamen spes est castellum illud cito juris nostri futurum atque inde vertendas ad rumpendum aggerem Blockersdijckium cogitationes; certe loca ista jam adeo esse munita, ut metus non sit, ne nostri inde expellantur, pro comperto habetur, quod ipsum ad obsidionem Antverpensem quandocunque faciendam multum afferet momenti. Nec tamen incruenta nobis erit ista victoria caeso praeter gregarios milites non paucos comitis Guilielmi filioGa naar voetnoot2, qui ei unicus erat. Interea princeps cum reliquis copiis et equitatu ad Bergam castra metatus est rei, prout reliqua successerint, gerendae intentus relicto in Geldria comite HenricoGa naar voetnoot3, Frisiae gubernatore cum equitatus et peditatus parte non aspernanda, cui additi currus 180 et equorum paria 80 ad trahenda, quo visum fuerit tormenta; putatur et ille aliquid aggressurus. Intelliges jam hanc trajectionem magno animo neque minore cum periculo coeptam atque ita non habere Gallos - S.ti Audomari adsessores tam negligentes, ut et praesidium et commeatum urbi inferri permiserint -, quod de nostris querantur. Dunkerkanum portum ita obsidet classis nostra, ut inde jam nulla nostris inferatur jactura, sed queritur archithalassusGa naar voetnoot4 Anglos omnia illuc convehere et | |
evehere, quae libuerit neque permittere, ut ipse naves jubeat perspici, an non illicitas vehant merces, quin id ipsum explosis majoribus tormentis impedire seseque cogi, ut vela vementi Britannicae classi submittat. Nunc ad PalatinumGa naar voetnoot1 veniam, cujus expeditio infeliciter suscepta accepta ex Anglia pecunia renovatur, sed vereor, ne ejus ardor mora consumatur; de Vinariensi meliora speramus, maxime si Brisacum claudere etiamnum aliquamdiu valeat. Haec publica; illud addam mirari me, quod de negotio Egmontii comitisGa naar voetnoot2 nihil intelligam; AckerlakiusGa naar voetnoot3 enim ad nos nondum venit neque Batavi jus suum feudale prosequuntur nescio qua de causa, Frisii vero veteri possessori favent. Petrus nosterGa naar voetnoot4 jam Amstelodami est, unde cum redierit, serio se et juri et foro operam daturum promisit neque ego dubito. Vides, ut negligentiam praeteritae septimanae cui encaenia Delfensia occasionem dedere, si non materia certe prolixitate litterarum sarciam. Vale, frater optime, cum uxore et liberisGa naar voetnoot5 ac nos ut soles ama. Tibi obsequentissimus frater
| |
Hagae, XXI Junij 1638. | |
In margine staat: Postmodum certo comperi opus illud lunatum esse in hostium potestate et supra vada ac lutosa loca structum iri pontem transmittendis, si opus sit, suppetiis; heri ad principem a Lilloa rediisse ducentas onerarias naves transvehendis alio, ut putatur, militibus, nam in agro Wasiano tantum tria aut quatuor militum millia esse feruntur, cum octo equitum centuriis. Berestenius paterGa naar voetnoot6 pro officiis in filiumGa naar voetnoot7 collatis gratias tibi summas agit. Vale iterum. Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 30 Junij 1638. |
|