Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3614. 1638 juni 4. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot8.Gaudeo, mi frater, salvos apud vos esse adolescentesGa naar voetnoot9, quos hinc nonnulla, ut spero, cum fruge dimisimus. VickevordiusGa naar voetnoot10 abitum molitur ad ducem VinariensemGa naar voetnoot11. Pransus heri apud nos nobis optime volens. | |
Sicut vos Gallorum actus vegetos ac fortes exspectatis, ita vestros Galli. CastilionaeusGa naar voetnoot1 S. Audomari oppidum obsidet captis circum oppidis minoribus arcibusque. Si itidem princeps ArausionensisGa naar voetnoot2 oppidum aliquod obsederit, constabit huic anno sua ratio. Non videtur maritima parari expeditio tam exiguo navium ad id idonearum provisu. Antverpienses non immerito timent rebus suis. Dunquercanae istae naves, quando oram Anglicam tenent, evasere. Presbyter oratorii ille captus Salmurii SeguinottusGa naar voetnoot3 vocatur. Post id captus est Lutetiae abductusque in Silvam Vicennensem abbas SinciranusGa naar voetnoot4 easdem illas sententias aliaque monachis non probata tutari suspectus. Ita paulatim irrepit inquisitio ea semina jacientibus iis, qui sibi nomen fecere congregationis propagandae fidei, sodalitii parlamenti auctoritate non sine causa improbati. Vale cum tuis nostrisque omnibus. Tui amantissimus frater
| |
4 Iunii 1638. |
|