Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3432. 1638 januari 23. Aan J.A. SalviusGa naar voetnoot9.Excellentissime Domine, Seriuscule ad me pervenit epistola Excellentiae Tuae, ideo, quod amico eam curandam commiserat D. CamerariusGa naar voetnoot10, qui mari iter sumpsit, quod hac anni tempestate multis moris obnoxium est. Epistolarum mearum alteram in itinere resignatam propter exemplum displicet, alioqui in re nihil ipsi est incommodi. Plenius Excellentia Tua me docente intellexi, quae sit inter ipsam et D. DavausiumGa naar voetnoot11 controversia, quam ex ChavigniaciGa naar voetnoot12 sermone cognoveram, cum cardinalisGa naar voetnoot13 belli trahendi causas etiam privatim habeat non paucas et rumor de | |
pace Suedis oblata hic multus sit. Non dubito, quin de pecunia quod vultis sitis impetraturi, praesertim si tempus federis aliquanto fieri possit productius, quod valde hic expetitur. Bellum indicendum FerdinandoGa naar voetnoot1 ejusque sociis non tam paratos puto quam videri volunt. Multum autem differt hostes se eorum Galli clam dicant, an federe an palam editis scriptis profiteantur. Bellum enim legitime indictum tum alii sequuntur proprii effectus tum hic etiam, quod facilius est pacem nonnihil vulneratam sanare quam restituere immortuam. HeufdioGa naar voetnoot2 sum locutus. Is ait pati quidem se, ut dicatur nobis residuum anni 1637 persolvisse, ne Galli, si de federe minus conveniat, eam rem infectam velint reddere; caeterum sibi non pecuniam datam, sed assignationes quas vocant, ex quibus ut pecunia fiat tempore esse opus. Lubecam puto ad colloquia de pace locum fore non inidoneum neque esse cur caesarianisGa naar voetnoot3 displiceat. Laborabo, ut exempla literarum tuti itineris potestatisque legatorum, si fieri potest, nanciscar. Illud certum est pro Galliae legatisGa naar voetnoot4, pro SuedisGa naar voetnoot5, pro BatavisGa naar voetnoot6 scriptas tuti itineris literas a Ferdinando, et ostensas legato pontificisGa naar voetnoot7, qui Coloniae est, sed tradi eas Ferdinandus non vult, nisi eodem tempore a Gallo pro suis legatisGa naar voetnoot8 dentur, quas quidem accepturus non est, nisi disertim datum sibi videat imperatoris nomen, quod hactenus illi controversum ipsi faciunt, quod non mirarer, si saltem unus esset electorumGa naar voetnoot9 possidentium qui electioni contradiceret, quam jam probavit etiam Trevirensis. Multas vidi imperatorum literas ad regem GalliaeGa naar voetnoot10, ut quaesito Tuae Excellentiae respondeam. Inscriptiones sunt Serenissimo et Christianissimo Principi Domino etc. olim additum Fratri et Consanguineo nostro Charissmo. Mutatum ab aliquo tempore scriptumque Consanguineo Fratri nostro Charissimo, in quo minus esse aliquid volunt talium periti. Simili modo incipiunt literae: Serenissime et Christianissime Princeps, Consanguinee et Frater Charissime; deinde in ipsis literis: Serenitati Vestrae. Rex Galliae Henricus IV RudolphoGa naar voetnoot11 scribens pro Serenitate reddebat ei Majestatis vocem, subscribit ad regem Galliae imperator: Serenitatis Vestrae bonus Frater. Idque secutus est etiam Ferdinandus II et, quantum intelligere potui, toleratur etiam nunc ista scribendi diversitas a Gallis negligentia hujus aulae circa talia, quae non tam sunt quam videntur inania. Non ignoro olim Romanis imperatoribus promiscue datos titulos Majestatis et Serenitatis, ut Graecè βασιλείας et Γαληνότητος, sed neque illud ignoro non sine consilio mutatam ab imperatoribus scribendi rationem, cum in antiquis actis appareat saepe Majestatis ἐπωνυμία Franciae regibus vicissim data ab imperatoribus et regibus Hispaniae, qui vix sperare possunt, ut communi judicio per omnia aequentur Galliae regibus, | |
detur hodieque Majestatis agnominatio et quidem in iisdem literis bis terve, ut in Cancellaria Hispanica aant. a D. Camerario edita videre est. Adversus regem DaniaeGa naar voetnoot1 qui pro Holsatia vasallus est imperatoris, et ex domo Germanica nova reperta est agnominum mixtio, ut imperator ejus dignitatem Majestatemque nominet, ut ex actis Lubecensibus pacisGa naar voetnoot2 disci potest. Cum vero imperator regi Franciae scribens praeter Serenissimi titulum det alterum Christianissimi et regi Hispaniarum Cahtolici, quae illi elogia faciunt maximi, minime videntur mihi caeteri reges pro Serenissimi agnomine, quod imperator dat electoribus, contenti esse debere. Nobis autem eo magis cavendum censeo, ne minora vocabula quam reges alii accipiunt obtrudi nobis sinamus, quod Romae, ubi ista cuduntur discrimina, non eodem pretio estiment regna, quae successoria lege et quae suffragatione deferuntur: regnum autem Suedicum ibidem ponatur in classe secunda, quod omnia, quae post mutatas res sacras acta sunt, pro nullis irritisque habeant. Famam de pace, quam fert CurtiusGa naar voetnoot3, quantum possum, alo. Vivemus enim hic iis in locis, ubi facilius metu quid extorqueas quam bonis dictis factisque eblandiare. Quare quidquid ejus rei erit, quidquid etiam credibiliter dici poterit, fac, quaeso, sciam publici causa. LeslaeusGa naar voetnoot4 spero in Scotiam ierit conscribendi militis causa. Usedoni insulam ab hoste intratam quanto cum dolore audivimus, tanto nobis gaudio erit cognoscere inde eum vi BanneriiGa naar voetnoot5 expulsum, quod multorum literae sperare nos jubent. Metus a Praecopensibus Tartaris usui esse poterit, ut caesariani ad pacem cum nostris festinent, ne ad ultimae desperationis consilium Suedi trudantur. RagotskioGa naar voetnoot6 male cum aula Constantinopolitana convenire et intelleximus antehac et novis literis vetamur aliter credere. De Dani cum PolonoGa naar voetnoot7 certamine intelleximus et ea, quae porro sequentur, avebo discere, ut faveam utrivis vapulanti. Quo obtentu rex Poloniae sibi dominatum vindicet maris magna ex parte litoribus Suedicis interfusi, non video, nisi et ille suos SeldenosGa naar voetnoot8 habeat. Ut Angli tandem provehant sua cogitata, tempus est, nam dum illi deliberant Hamburgi an Hagae incipere malint, hostes ubique res agunt suas, Palatina domus manet calamitosa, ipsi divites sane, sed inglorii. Ego multis de causa negotium id Hamburgi tractari quam Hagae satius arbitror nec Batavos contradicturos puto. Illud pene praeterieram, non spernendum tamen, in responso ab imperatore dato ei, qui agit res EthruscasGa naar voetnoot9, reginaeGa naar voetnoot10 et coronae Suediae fieri mentionem, in altero, quod VenetoGa naar voetnoot11 datum est, coronae Suedicae, non et reginae. | |
Palatinos principes electorisGa naar voetnoot1 fratresGa naar voetnoot2 in hanc urbem introduxere obviam eis progressi Angliae legatiGa naar voetnoot3. ReginaGa naar voetnoot4 alterum jam mensem se gravidam credit credique vult argumentis non admodum certis, tamen haec qualiscumque spes eam et regi chariorem et apud alios venerabiliorem faciet. Opto, Excellentiae tuae felicia omnia. Excellentiae Tuae addictissimus et observantissimus
| |
Lutetiae, 13/23 Ianuarii 1638. |
|