Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3425. [1638 januari 17]. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot4.Vicesimo postquam scripseras die, mi frater, tuas 28 Decembris datasGa naar voetnoot5 accipio. Nimirum per PolhemiumGa naar voetnoot6 curatae sunt, qui mari venit. Id autem iter minus Κατα τὸ ὡϱισμένον procedit quam id, quod per Brabantiam dirigitur. De MileterioGa naar voetnoot7 DaillaeoqueGa naar voetnoot8 tecum judico: egressum hunc modestiae aequitatisque limites. Ita omnia plena sunt factionum pietatis se obtentu velantium, ut magni judicii laborisque res sit defoecato uti judicio. De honore, qui PapyrioGa naar voetnoot9 contigit, gaudeo. Neque minus me delectat quod apud CrassumGa naar voetnoot10 aestimantur suo pretio literae et virtutes. De ServioGa naar voetnoot11 non me fefellit conjectura. Evenit id, quod pro certo animo meo se offerebat. Iis, qui τῆς πϱὶν πολιτείας, vult detrahere existimationem pietatis ac probitatis, ut deinde eos pro nutu suo verset aut suo arbitratu traducat. Id in re sua jam plus semel PaulusGa naar voetnoot12 expertus est. Nam eum quoque eodem, quo nunc HermogenianumGa naar voetnoot13, modo agitare voluit. Sed frustra tenditur rete inspectante volucre. Ego quod consului nunc quoque bonis omnibus consulo, ut quoties aut dignitas aliqua se ostentat aut commodum sub aliqua lege, quae religionem ullo modo attingat, tum non modo nequicquam mutent, sed eo tempore ne deliberent quidem: quia omnis in ea πεϱιστάσειGa naar voetnoot14 deliberatio non potest non esse suspecta aliis, nobis etiam ipsis suspecta esse debet. Verum, ut scripsi antehacGa naar voetnoot15, miror Crassum non NasicaeGa naar voetnoot16 imitari exemplum. Quid u δ e ξ a δGa naar voetnoot17 | |
obstat sua de rebus divinis sententia, quominus sit et bonus civis et bonus consul? MeermanniGa naar voetnoot1 factum laudo idque ipsum scire cupio omniaque ei opto prosperrima. Ea sunt tempora, ut qui in re sunt publica, potius, si honeste queant, inde se debeant extricare quam qui extra eam sunt tam iniquis legibus ad eam accedere. Filius noster maximus natuGa naar voetnoot2 ubi haereat, nescimus. Nec ipsum videmus nec literas ab ipso. Miror τὴν μετεωϱίαν. De imaginibus meis duabus quod scripsi antehacGa naar voetnoot3 rogo memineris. Itidem de chartis in cista. Dum libros meos recenseo, invenio periisse mihi commentariorum WassenariiGa naar voetnoot4, libros IV. et XII. Desunt etiam mihi siqui sunt post XVI. Eos omnes mihi emi mittique velim. Advocatus illustris eloquentiae dictus le MaistreGa naar voetnoot5 novum solitudinis genus amplexus est, non in monasterio, sed domi suae, projecta spe omni dignitatum et civilium et ecclesiasticarum, quae semet ipsi ultro offerebant. Ejus argumenti epistolam ipsiusGa naar voetnoot6 ad Franciae cancellariumGa naar voetnoot7 dignam censui, quae et abs te et ab amicis legeretur. |
|