Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3405. 1638 januari 2. Aan WILLEM DE GROOTGa naar voetnoot2.Binas abs te literas his diebus accepi scriptas alteras 14 DecembrisGa naar voetnoot3, alteras posterius, ut ex iis quae continentur apparet, sed quorum in die asscripto error estGa naar voetnoot4. Forte non est: sed celeriter pervenere scriptae 21 DecembrisGa naar voetnoot5. MiliteriusGa naar voetnoot6 utrinque vapulat. Sed intentatam in eum a Sorbona censuram gravem inhibuit cardinalisGa naar voetnoot7. StratenusGa naar voetnoot8 mihi misit carmen honori meo scriptum elegans. Doleo inter Delfenses et Rotterodamenses, meos utrosque, diverso nomme gliscere controversias, quibus ego praescindendis semper laboravi. Pro CordesioGa naar voetnoot9 te laborare gaudeo. Dignus est pro quo nihil non fiat vir de omnibus bene mereri pro more habens. Classis, quae Dunquercam intraverit, malum est non exiguum, sed nec insolitum. Non possunt, qui mare custodiunt, adesse ubique et semper. Cognatorum mortes, quas nuntias, Χϱὴ ἀνϑϱωπίνως φέϱειν. Ad D. HeinsiumGa naar voetnoot10 scribam, ubi aliqua se dederit occasio. Interea aequum est nos vicissim benignos esse in eos, qui in nos sunt benigni. Gaudeo non improbari tibi ac GronovioGa naar voetnoot11 pauca nostra, quae non relecto StatioGa naar voetnoot12 e libri nostri margine subito contraximus. De eo, quod ad te pertinet, primum illud mihi occurrit laudabile, quod dubitas. | |
ne feceris. Deinde eam semper monitionem amicis suggessi, ut quoties commodi aut honoris spes damnive intervenit metus, tum de rebus ad religionem spectantibus ne deliberemus quidem, nedum mutemus aliquid; quia si quid tali tempore constituerimus novi, id non modo aliis erit suspectum, sed et nobis ipsis suspectum esse debet, cum bene judicaturus animus omni affectu liber esse debeat. Deberent Delfenses nostri Amstelodamensium ea in re exemplum sequi. Ego, si quid ibi scribitur legi dignum, praecipue super iis, quae movit Mileterius, scire cupiam. Saluta omnes nostros et cum tuis recte vale. Postridie cal. Ianuarii 1638, quem annum nostris omnibus opto felicem. Tibi obligatissimus frater H. Grotius. | |
Diebus Dominicis scribo quaedam ad loca Novi Testamenti de antichristo loquentiaGa naar voetnoot1 aut quae de eo solent intelligi multum diversa ab iis, quae multis nunc probantur. Rogo, quod de imaginibus meis duabus faciendis antehac scripsiGa naar voetnoot2, ejus memineris. Sum enim ex promissio obligatus. |
|