Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3433. 1638 januari 26. Van Willem de GrootGa naar voetnoot5.Frater optime, Nescio, quo id meo fato accidat, ut quo magis litteras tuas desiderem, eo minus illae mihi reddantur, quod ne sine ratione a me dici putes, scias me post eas, quas Vo DecembrisGa naar voetnoot6 ad me dedisti, nullas me habere, cum tamen te interea saepiuscule mearum rerum fecerim certiorem. VosbergiumGa naar voetnoot7 indies expectamus; ille si nihil mihi afferat, aliquas epistolas intercidisse suspicabor. In ultimis meis ante duas septimanas datisGa naar voetnoot8 scripseram mihi cum Delfensibus super syndicatu non convenire, et rationes addideram, satis est potuisse videri. Nunc totius senatus Delfensis suffragio itum est ad Kinschotium, fisci advocatum, successorem olim tuumGa naar voetnoot9, quem tamen eam conditionem suscepturum pauci credunt, quibus et ego accedo, nisi a ServioGa naar voetnoot10 permoveri se patiatur. Nos interea assiduam foro damus operam et agendis ac conscribendis clientiam causis invigilamus, nisi quod intensum frigus aliquando manum de tabula tollere imperet. ParentesGa naar voetnoot11 pro aetate satis belle valent, nisi quod mater, quae jam ad sedentariam omnino vitam compellitur, magis magisque indies attenuatur et memoria deficitur. Aquae jam hanc nostram provintiam male habent et pejora, cum degelare incipiet, timentur; glacies enim alveum Leccae ita implevit, ut aqua profluens aggerem Germanicae ripae objectu tribus fere locis disruperit magnis voraginibus. Neque reparandi ulla spes, nisi cum gelu cessaverit, quo tempore scis hybernas nives magnam nobis aquarum vim superfundere solere, quas in agros Renolandi- | |
cum et Delfensem irrupturas metus est; nam circa Goudam omnia jam sunt diluvio similia. GraswinkeliusGa naar voetnoot1 valde queritur nihil a te responderi ad ea, quae de Notis in Catalinariam politicisGa naar voetnoot2 scripsit. Ego post solennia vota, ut hic tibi tuisque felix transeat annus, nihil addam nisi preces, ut nostri quam saepissime meminisse velis. Tibi obsequentissimus frater
| |
Raptim Hagae, XXVI Januarij 1638. | |
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de la Reine et couronne de Suède prez le Roy Trèschrestien A Paris. In dorso schreef Grotius: 26 Ian. 1638 W. de Groot. En boven aan de brief: Rec. 11 Febr. |
|