Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3422. 1638 januari 16. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot1.Excellentissime atque Illustrissime Domine, Manet anxius de regisGa naar voetnoot2 in seGa naar voetnoot3 suaque consilia animo cardinalisGa naar voetnoot4. Ut clavum clavo trudat, veteres HautefortiaeGa naar voetnoot5 amores apud regem resuscitat, quo facilius se FayettaeGa naar voetnoot6, ne in monasterio quidem quiescenti et factioni ejus opponat: succeditque hactenus non male is conatus; ita ut his diebus rex Ruellam iverit ibique apud cardinalem choreis se oblectaverit. Video tamen ita judicare rerum peritos tantas esse tamque validas contra cardinalem molitiones, ut necessario brevi aliqua eventura sit mutatio in hanc vel illam partem. Ostendit mihi Venetus legatusGa naar voetnoot7 responsum novum a Caesariana aulaGa naar voetnoot8 datum res ibi agenti VenetasGa naar voetnoot9: in quo primum illud observo, duci reipublicaeque Illustrissimi tantum dari titulum, cum Serenissimi dari electoribusGa naar voetnoot10 ab ipso imperatoreGa naar voetnoot11 discam ex libello, qui nuper de vita aulaque Ferdinandi II prodiitGa naar voetnoot12. Germaniae principibus perstat, ut hic apparet, imperator non dare tuti itineris literas, itidem ut Batavis HispanusGa naar voetnoot13. Has vero literas, quas Suedis Batavisque promittit, si velint, imperator, non sinit tradi nisi acceptis Galliae literis pro suis legatisGa naar voetnoot14; quas quidem, id enim ore additum, non alias vult recipere quam eodem tenore, quo patris sui legatis dandae erant, id est, cum pleno nomine imperatoris. Quod si Veneto credendum est, cardinalis id ei nomen, prius quam agi de pace coeperit aut indutiae certe coiërint, dare abnuit perseveratque urgere, ut et pro Germaniae principibus civitatibusque dentur literae ab imperatore pariterque pro | |
Batavis ab Hispano. His artibus quanquam belli manentis invidiam alii in alios rejiciunt, tamen de indutiis posse aliquid convenire tanto pontificisGa naar voetnoot1 nisu multi existimant. FeuqueriusGa naar voetnoot2 fuit apud ducem BernhardumGa naar voetnoot3, sed sine copiis. Quae ei promittuntur nunc agunt in Borbonio Bassigniacoque agro. Interim nihil agit dux Bernhardus: LotharingiGa naar voetnoot4 autem equites capta Champlita ad Divionem usque excursitant. Vidi tandem mittente ad me D. SmalzioGa naar voetnoot5 duas foederum BritannicorumGa naar voetnoot6 delineationes. In priori nihil video, nobis quod prosit, quod obsit aliquid, nisi propositum dejectos restituendi arctetur ad res vere ac reipsa, non animo tantum et imagine possessas. Posterior non video, quomodo exitum reperire possit tam difficili adjecta conditione. Intercurrunt et passim captiosa quaedam aut ambigua. Quae inter Daniae Poloniaeque regesGa naar voetnoot7 gerantur, intellexi rebus, ni fallor, nostris haud incommoda: quale est et illud de sacramento novae militiae Polonicae titulo immaculatae Virginis, quod non miror protestantium quidem omnibus, romanensium vero sapientissimis esse suspectum, tanquam suggestum ab Austriaca domo instrumentum firmandae augendaeque dominationis. Calent hic de CurtioGa naar voetnoot8 ut pacem Suedis adferente sermones ingenti Gallorum trepidatione. Ego non desino praedicare fortes in rebus adversis Suedorum animos paratosque etiam nunc ad implenda pacta WismariensiaGa naar voetnoot9; modo quae aequa sunt praestentur. De Helvetiis rebus novum conventumGa naar voetnoot10 deque Rhaeticis reditum ab Hispania legatorumGa naar voetnoot11 exspectantibus scribit D. MarinusGa naar voetnoot12, cujus negotia commendarem, nisi satis ipsum sua commendaret diligentia. Galli ut aliquid pro se movere possint nunc apud Rhaetos, non video. Ita jacet eorum per Italiam fama multaque minus socialiter ab eis gesta haerent recenti memoria, ad quae accedit, quod frumentum Rhaeti nisi a Mediolano aut Tirolensi agro habere vix possunt. Galli Batavis in his, quae cum VosbergioGa naar voetnoot13 egere, detraxerunt nonnihil de pecunia per CharnassaeumGa naar voetnoot14 in annum promissa. Sed repensatur id demtis vicissim oneribus cohortium quarundam, quibus ipsi aera praebere de suo tenebantur. Exspectatur hic reditus viri nobilisGa naar voetnoot15, qui cum D. Vosbergio missus est ad principem ArausionensemGa naar voetnoot16, ad capienda in ver, quod venit, consilia. Is princeps et cardinalis Riceliacus utuntur alter altero, sed parum certa amicitae fide. | |
De TurcaGa naar voetnoot1 manet quae antehac existimatio, implicitum et Persico, nulladum spe pacis ob certamen de Mesopotamia et Moscovitico insuper bello non vacaturum rebus aliis. Ne Polonum quidem habere, quod inde metuat. Incitant Galli Helvetios, ut castellum illud Rhaeticum ad Rhenum evertatur; nec tamen multum promovent. At qui res Anglicas ibi agitGa naar voetnoot2 quasi jam facto cum Gallis foedere exquirit, quo itinere in Vallem Telinam miles induci possit, si id usus Rhaeticae libertatis postulet. Idem de Suedis conqueritur eosque ait ideo foederi non accedere, quod lutheranae, ut illi loqui libet, religioni, non etiam reformatae per pacem cautum velint. Veneti ab imperatore Hispanoque securi militem stipendiaque imminuunt. Archiducissa ClaudiaGa naar voetnoot3 partes quasdam territorii Wirtenbergici sibi retinet. A duce VinariensiGa naar voetnoot4 in Italiam perfugiunt non pauci incitantibus Helvetiorum pontificiis. Hostis adeo transitum ejus ducis trans Rhenum non metuit, ut illud castellorum maximum, quod Wittewerium dicebatur, diruerit. Multa me pro publico sollicitum habent: eoque ardentiùs Deum precor, Excellentissime et Illustrissime Domine, ut regno, reginaeGa naar voetnoot5, Tuaeque Sublimitati det optima consilia capere, capta bene secundet. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 6/16 Januarii 1638.
Observatu ne hoc quidem indignum in responso imperatoris coronae Suedicae, non item reginae fieri mentionem. Nam quod Poloniae regi addit et Suediae titulum, id tralatitium est. Comes HanoviaeGa naar voetnoot6 et Solmensis CanbushiusGa naar voetnoot7 in arce tenentur inclusi a RamsaeoGa naar voetnoot8 suspicante aliquid eos in suam moliri fraudem. Quod Galli dant Batavis pervenit ad XII C M florenos. Onera detracta non minus efficiunt III C millibus. Ita constat ratio. Dux RohaniusGa naar voetnoot9 Venetias it regis concessu. Putantur EspernoniusGa naar voetnoot10 filiique ejus, Valettae cardinalisGa naar voetnoot11 et dux et CandaliusGa naar voetnoot12, non quam possent bene res in Aquitania et ad Belgicum finem gessisse, dum Romae gratias venantur. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|