Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3410. 1638 januari 2. Aan P. SchmalzGa naar voetnoot7.Praestantissime Domine, Hamburgi jam te esse existimabam, cum Holmia ad me postremum scriberes. Verum bene, quod ad iter jam accingebaris. Spero nos brevi scituros, quomodo inter nostros ac D. DavausiumGa naar voetnoot8 composita erit nova haec controversia. Nam fore ut componatur, quasi pro certo habeo, cum considero, quantopere solliciti fuerint Galli, ut Batavos adstringerent. Neque enim ignorant, si, antequam res suas cum imperatoreGa naar voetnoot9, HispanoGa naar voetnoot10, LotharingoGa naar voetnoot11 ad pacem perduxerint, a Suedis Batavisque aut ab horum aut his aut illis deserantur, quanta in illos se injectura sit belli tempestas quotque ex partibus ad hostiles incursus pateat Gallia. Nullius pecunaeGa naar voetnoot12 ratio melius illisGa naar voetnoot13 constat quam ejus, per quam arma Galliam laceratura et si quid est morbidum commotura in alias gentes rejectant. Gaudeo quae apud regemGa naar voetnoot14 his temporibus congruentia dixi vobis non improbari. De pacanda Italia laborat pontifexGa naar voetnoot15 et cardinalis SabaudusGa naar voetnoot16 palam dicit se quieturum. Sed multa erumpunt indicia, quibus appareat sollicitari ab eo non modo Subalpinorum animos, sed et Hispaniae imperatorisque auxilia adversus viduamGa naar voetnoot17 haud dubie subnixam vi Gallorum, satis exosae per Italiam gentis, maxime ex quo pro libertate, quam ex armis suis sperareGa naar voetnoot18 Italiam jusserant, | |
nihil praeter vastitatem et quidem in sociorum magis quam in hostium terras intulere. Puto optimum factu esse, quod scribis, ut in luctu rebusque similibus, quando nimis longum sit mandata exspectare e tam remotis locis, sequar exemplum eorum, qui regia ut ego legatione funguntur et mores harum partium notiores habent et ad consultandos suos, siquid obscuri inciderit, propiores sunt. De MimnermoGa naar voetnoot1 non tam ex LactucaeGa naar voetnoot2 quam ex EusebiiGa naar voetnoot3 rationibus judicandum est. Fruitur is CallimachoGa naar voetnoot4 cum omnibus propinquis suis. Sed gravi multorum odio laborat et aegre VindicemGa naar voetnoot5 in sua retinetGa naar voetnoot6 sententia, cujus animus miris artibus factiosorum saepe concutitur. Et nunc novae in aula turbae audiuntur admiscentibus se, ut in Gallia fieri solet, feminis. Quae non ob id dico, quod certi aliquid augurer, sed quod omnia hic videam esse valde incerta. Adde, quod mors unius hominis infirmi multum adferre mutationis possit. Legati TartariciGa naar voetnoot7 quid ferant, nisi forte in MoscovitamGa naar voetnoot8 aliquid miror. Hassiae res auxilii et quidem celeris indigent labescentibus populorum animis, ita ut jam pars eorum cum imperatore transegerit, ut et Hannoviae comesGa naar voetnoot9, qui urbem suam, si RamsaeusGa naar voetnoot10 non impedit, tradet. A RagoskioGa naar voetnoot11 non video quid boni nobis esse possit; GotziiGa naar voetnoot12 literas hic vidimus et de rebus Pomeraniae non qualia vellemus audivimus. Sed amat Mars vices rerum. Non si male nunc, et olim sic erit. Contra vectigal ad Dantiscum non Danos tantum, sed et Anglos et Batavos commoveri videmus. Galli, quid illae gentes, quibus plus ibi commercii est, facturae sint, exspectant alioqui et ipsi non faventes isti oneri eoque minus, quod rex illeGa naar voetnoot13 magis magisque res sequatur Austriacas. Foedus Gallo-BritannicumGa naar voetnoot14, cujus conditiones audivi tantum, legere ac penitus introspicere tuo beneficio si liceat, res erit et grata mihi et publico, ut spero, non inutilis. Tantundem precor, si quid RorteioGa naar voetnoot15 respondebitur. Literas omnes ad me missas recte curavi rogoque ut, quoties usus ita tulerit, neque meae curae neque meorum satis otiosorum parcatis operaeGa naar voetnoot16. Vale cum amicis omnibus. Postrid. Cal. Jan. 1638. novi Calendarii. Lutetiae. Tuae Praestantiae obligatissimus
| |
Adres: A Monsieur Schmalze, secrétaire de M. le Grand Chancellier de Suède, A Stockholm.
In dorso: Roskild, den 19/29 Jan. 1638. |
|