Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3409. [1638] januari 2. Aan J.A. SalviusGa naar voetnoot4.Illustrissime Domine, Multum nimis confirmor sententiis literis, quas abs te 11 DecembrisGa naar voetnoot5 accepi; scripsit ad me ex Holmia SchmalchiusGa naar voetnoot6, quem jam apud vos esse credo. De CurtiiGa naar voetnoot7 adventu et huc perlata est fama, quae in hanc aulam multum attulit trepidationis; neque desino eum alere rumorem, nimirum ut quod recte mones pluribus luctantibus inveniatur justum rei pretium. Angli, si credendum est qui hic sunt legatisGa naar voetnoot8, mallent illud de suo sane periculoso federeGa naar voetnoot9 negotium Hagae quam Hamburgi tractari; causam ei obtendunt consilio, quod et reginae BohemicaeGa naar voetnoot10 auctoritate multum apud Batavos ob religionis consanguinitatem valente et principis ArausionensisGa naar voetnoot11 ibi cunctipotentis non tam gratia quam imperio pro domo Palatina, cui ipse est proavunculus, uti se posse sperent. Accedunt forte causae et aliae; tamen paratos se ajunt aut Hagae agere aut Hamburgi, ut se res tulerit. Valde placet responsum sane festivum, quod Hamburgensibus a legatisGa naar voetnoot12, qui nunc ibi sunt, datum est. Quid de vectigali isto ad Dantiscum sit futurum, in magna sum exspectatione. Non Prussia tantum regia et ducalis ad eam rem commovetur, sed et Batavi ut in re pecuniaria serio valde, Angli, ut solet, lente, Galli tanquam speculabundi. Doleo nostros in urbes cogi; id enim bellum nostris sumptuosum faciet, vereor ne et taediosum populis nostris, quorum in pupillari regno major quam alio tempore solet haberi ratio. | |
Quae his in locis aut aguntur aut disseruntur scripsi septimo quoque die aut ad te aut ad ScorlingiumGa naar voetnoot1. Novi in hac aula motus sunt adversus cardinalemGa naar voetnoot2. Prospicit is sibi quantum potest et magno motu magna odia compescit. Ad cardinalem GinettumGa naar voetnoot3 misit imperatorGa naar voetnoot4 tuti itineris literas pro Suedis et BatavisGa naar voetnoot5, pro GallisGa naar voetnoot6 ut ait missurus, ubi Galli suas dederint, nempe ita ut ipsum, quo ea res tendit, imperatorem vocent alioqui eas pro nullis habiturus. Deum precor, Illustrissime Domine, hunc annum, cujus ut hic numeramus Lutetiae, die altera haec signo, prosperet Excellentiae Tuae, cui me proprium dico ϰλήσει ϰαὶ χϱήσει. |
|