Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3411. 1638 januari 2. Aan J. WittenGa naar voetnoot1.Amplissime Domine, Et meum cum BrensioGa naar voetnoot2 colloquium et quas deinde misi literas non displicuisse tibi, cui ac mea placere semper feci maximi, plurimum laetor neque mihi quicquam erit gratius quam tecum viro tam cordato de iis, quae ad optimum publicum pertinent, saepe conferre cogitata, per sermonem quidem, si quando id dabitur, per literas interim. Nam in Germaniam sum venturus an substiturus in hac, in qua collatus sum, specula, id vero non mei est arbitrii, sed eorum quibus me regendum tradidi. Verum ubicumque ero locorum retinebo animum Dei beneficio christianum veraeque et aequae cupidum pacis. Quod si mea valuissent vota, jam pridem Germania a tam diurnis malis respiraret, revirescerent literae bonique mores, quibus non minus quam urbibus agrisque vastitas tam fero bello infertur. Quale jus sibi regina SuediaeGa naar voetnoot3 in Pomeraniam et unde vindicet, intelligere tum ex aliis tum ex D. SalvioGa naar voetnoot4 potuisti putoque non ita latere quae super ea re tum Pomeranis ipsis tum electori BrandeburgicoGa naar voetnoot5 Suediae regni nomine perscripta sunt, ut non ad tuam notitiam pervenerint. GallusGa naar voetnoot6 Lotharingiam tenet, veterem, ut ait, Galliae partem novos successus adornans antiquis historiis. AnglusGa naar voetnoot7 Palatinatum diu est quod legationibus repetit et id ut obtinere possit, socios sibi corrogat. Landgravii CassellensisGa naar voetnoot8 causam neque Suedi honeste neque Galli deserere possunt. Oblivionem offensarum intra exceptionem tota prope Germania imperatoremGa naar voetnoot9 in conventu oravit RatisbonensiGa naar voetnoot10 et nunc quoque orare non desinit. Et rumor est dedisse jam aliquid imperatorem totius fere generis humani precibus. Sed etiam qui resoluti jam sunt queritantur accisas res suas. Ecclesiastici videntur non iniqua petere, cum sacra profanari vetant. Sed, ut in Graeca quaedam historia ait TulliusGa naar voetnoot11. Durum est movere quinquaginta aut amplius annorum possessionesGa naar voetnoot12. Haec tam multa tam implicita quis expediet, nisi Deus fortasse, ubi sat | |
poenarum Germania dederit seque ad avitam simplicitatem retulerit. Illustrissimo principi vestroGa naar voetnoot1 opto omnia tanta domo tantisque natalibus digna; nihil autem ei posse contingere quod ei gloriosius cunctisque sit utilius, quam si ipsius gratia, prudentia, moderatione tot illi nodi, ad quos adhaerescit pacis negotium, solvantur aut dissecentur. Ad rem tantam conferamus ambo, tu consulendo ego optando, quod possumus. Sed memento magnanimos esse Suedos, tales autem, qui sunt, ad conventiones perduci facilius suis prosperis quam adversis rebus, ne ad fortunae impulsum contraxisse animos videantur. Vale, vir optime mihi amicissime. Lutetiae, postridie cal. Ianuarii 1638. Tuus quem pridem nosti semper idem
|
|