Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3412. 1638 januari 5. Aan L. Aubéry du MaurierGa naar voetnoot2.Nobilissime Maureri, Multum me delectat constans apud te nostri memoria neque minus gaudeo sospitem te visis tribus ad septentrionem regnis Hamburgum rediisse. Nos quoque noris bene valentes vivere tuique memores atque optare omnes, ut tibi tuisque hic annus feliciter procedat; velim et Europae omni, sed id sine pace sperari non potest, quae, quantum video, nos fugit, dum alii successibus aliquot inflati ad aequa venire nolunt, alii post damna accepta reditum fortunae exspectant servantque se rebus melioribus. Interim quae sit Germaniae agrorum vastitas urbiumque miseria, quae familiarum disjectio, adeo omnino te non latet. Quae WrangelianoGa naar voetnoot3 militi minus commode evenerunt, didiceram quidem, sed non ita minutim ac stirpitus, ut tu ea exsequeris, pro quo labore abs te mei in gratiam sumpto multum tibi debeo. Amat quidem semper vices Mars, verum id non in alio magis bello quam in isto Germanico apparuit. Itaque brevi credo revolaturam ad nos victoriam eoque magis, quod adversa viris fortibus animum imminuere non solent, prudentiam vero etiam addere. Mire aveo cognoscere, quis futurus sit exitus novi ad Dantiscum vectigalis. Commovet ea res Suediam pactionibus, ut recte observas, innixam, Prussiam utramque, Daniam, Batavos, Anglos quoque et Gallos. Legatus PolonusGa naar voetnoot4, qui apud Batavos fuit, et hanc rem et de mutato matrimonii quaerendi consilioGa naar voetnoot5 metu Turcici belli excusat, frigidum satis commentum in PersamGa naar voetnoot6 et Mos- | |
covitamGa naar voetnoot1 distractis Turcae viribus. Itaque neque rex BritanniaeGa naar voetnoot2 honori suo satisfactum arbitratur neque Batavi sui commodi curam ob id omittent. Sed in Britannia ne admissus quidem ad regem est legatus, a Batavis vero cum responso non quale voluerat dimissus. Fuit hic Batavorum missu D. VosbergiusGa naar voetnoot3 deque solutione ejus, quae debebatur, pecuniae certus etiam in hunc annum paris liberalitatis promissa refert. Rogo, excellentissimo D. DavausioGa naar voetnoot4 offeras quidquid a me proficisci potest, cujus nunc frater MemmiusGa naar voetnoot5 uxoremGa naar voetnoot6 luget, sed moderate ut et vetulam et sibi sterilem; praeterea vero etiam D. Baronem de S. RomanoGa naar voetnoot7 et D. LindenbrogiumGa naar voetnoot8 amicissime salutes. 5 Ianuarii 1638. Tuus ut semper
|
|