Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3373. 1637 december 5. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot2.Excellentissime atque Illustrissime Domine, Cum omnia, quae in hac vita nos delectant, praeter bonam conscientiam, Tuae Sublimitati debeam libensque feram accepta, nihil mihi potest accidere laetius quam ubi aliqua mihi datur materia, in qua ostendam, quam non immemorem tot ac tantorum benefactorum animum mecum feram. Excedentis modum humanitatis fuit, quod Sublimitati Tuae placuit id mihi commendare, quod suo jure poterat injungere quodque ego etiam sine ullo aut imperio aut commendatione sponte facturus fueram, ut praelustri juveni D. CroesioGa naar voetnoot3, sanguine, propinquitatibus et subolescente ad magnas virtutes indole spectabili, praestarem, quod nostrae est opis, quod ipsum exiguum est, nisi quantum Tuae Sublimitatis in me comitate eximia sum consecutus. Nihil erit consilii, nihil auxilii, nihil obsequii, quod ei a me meisque omnibus deerit. Parant Elzevirii Lugdunenses librariiGa naar voetnoot4 ProcopiiGa naar voetnoot5 novam editionem ex versione VulcaniiGa naar voetnoot6, quam se correcturum profitetur D. HeinsiusGa naar voetnoot7. Voluerunt meam habere versionem. Sed ego neque Persica verti neque de Justiniani aedificationibusGa naar voetnoot8, cum Gothica tantum et Vandalica et ex Procopio et aliunde colligere mihi | |
cordi sitGa naar voetnoot1, ut reipsa ostendam et huic et futuris saeculis qui sint, quibus omnia debeam. Quare ita constitui opperiri ipsorum, quam se moliri dicunt, editionem; deinde mea versione et brevibus notis ostendere non indiligentem me fuisse et Gothicorum et Vandalicorum Procopii non minus quam aliorum, quibus idem argumentum tractatum est, lectorem. Historiae BelgicaeGa naar voetnoot2 multa scripsi: ea, quae ad indutias anni 1609 usque pertinent, talia sunt, ut edi cum fructu possint. Vellem dedicare reginae nostraeGa naar voetnoot3, nisi aliter Sublimitati Tuae videatur. Est enim inter historias nostri aevi illa vel utilissima ob enatam ita subito, tantis auctam incrementis rempublicam, arma, quae exiguis finibus tutandis comparata erant, diffusa in ultimos mundi recessus. Obsidendi autem tutandique oppida artes nusquam terrarum in id perductae fastigii. Tum vero navalis Martis insignis diu penes illas partes gloria nec sine ingenti periculo ab aliquot annis neglecta. Haec talia quod tam gravibus Sublimitatis Tuae occupationibus interjicere audeo, dabit illa veniam non tam mihi quam bonitati suae, quae nos huc usque libertatis provexit. Deus, Excellentissime, et Illustrissime Domine Tuam Sublimitatem eique caros omnes conservet. 5 Dec. Nov. Cal. 1637. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|