Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3374. 1637 december 5. Aan J.A. SalviusGa naar voetnoot4.Excellentissime Domine, Significavit rex GalliaeGa naar voetnoot5 duci Vinariensi BernhardoGa naar voetnoot6 per Venetos didicisse se nolle quidem Ferdinandum III dare Germanis principibus a se dissidentibus literas liberi commeatus; caeterum non intercedere se quominus rex Galliae eorum, quos curae habet, desideria proponat. Nolle regem seorsim ab ipso quicquam agere, commoda ipsius aeque ac sua sibi cordi fore. Respondit dux non imprudenter haec caesarianorum molimina spectare ad causam communem principum Germaniae, quae ipsa non exigui esset momenti etiam ad res principum externorum; se libenter privata sua condonaturum publico regisque prudenti arbitratui permissurum hoc quidquid est negotii. Verum existimare se facturum regem regaliter, si conjunctis cum regina SuediaeGa naar voetnoot7 consiliis ea | |
sumat agenda, per quae hostes ad aequiora et in commune christiani orbis utiliora perducantur. Rogavit et meam super ea re sententiam. Ego nihil melius possum suggerere quam quod ipsi in mentem venit, secuturus tamen libenter id, quod Tuae Excellentiae optimum factu videbitur, cui haec, quando ad praesentium temporum deliberationem aliquid forte conferre possunt, indicanda quamprimum censui. Maneo maneboque, Excellentissime Domine, Tuae Excellentiae observantissimus eique
| |
5 Decemb. Nov. Cal. 1637. |