Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3206. 1637 augustus 12. Van A. OxenstiernaGa naar voetnoot1.Amicissime vir, Juvenem hunc optimae spei atque exspectationis Johannem CrusiumGa naar voetnoot2 thesaurarii quondam regniGa naar voetnoot3 filium, fratris meiGa naar voetnoot4 privignum, de meliore nota tibi commendo. Is it nunc in externas regiones, ut mores et instituta aliarum gentium cognoscat, inprimis in Galliam, ut videat et diiudicet scitu digna. Est illustribus parentibus natus, bono loco in patria, et mihi gratus; ideoque cum te sciam nihil mihi officii denegaturum, id hortatus iuvenem sum, ut te adiret, atque ex tuo consilio suae vitae ac peregrinationis rationes institueret. Quicquid illi praestiteris officii, ita sum interpretaturus ac si mihi aut filio meo praestitisses Fac, quaeso, intelligam ab ipso reverso huic intercessioni meae locum datum esse. Neque patiar in me quicquam desiderari, quin tu cognoscas memoriam tui haud interceptam perpetuo mihi esse. Vale. T. amicissimus
| |
Raptim Stokholmiae, die 2 Aug. An. 1637. Si quae digna relatu hic occurrant, ea a Crusio intelligere poteris. | |
Adres: Illustrissimo Dno. Hugoni Grotio S.R.M.tis Suetiae Legato ordinario per Galliam et Consiliario secretiori. In dorso schreef Grotius: 2 Aug. 1637. Cancellarius pour Mons.r Croesen. |