Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3372. 1637 december 5. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot5.Excellentissime atque Illustrissime Domine, Accepi duas a duce VinariensiGa naar voetnoot6 literas et a filioGa naar voetnoot7 totidem, quarum posteriores, tulit, qui huc missus est ad exigendam promissorum fidem, BetziusGa naar voetnoot8. Accepi et a MulleroGa naar voetnoot9 et ipsum audivi Betzium. Equorum damna captis equis aliis ad ter mille in episcopatu Basileensi et montium vicinis locis miles resarcivit. Est is ad tria millia et quingentos, quanquam dicuntur esse sex millia. Helvetii misere ad ducemGa naar voetnoot10 legatos XIII pagorum sive cantonumGa naar voetnoot11 nomine. Postulant, iis locis decedat aut certe Helvetiorum sociorumque agris abstineat. Alioqui opposituros se sui foederis vires. ManicampiusGa naar voetnoot12 non in optima fama est, quod commissa tutelae suae castella, morbi ut quidam interpretantur simulatione, dereliquerit. Assultantur ducis Vinariensis copiae partim a WaertianisGa naar voetnoot13 equitibus partim a duce LotharingoGa naar voetnoot14, qui comitatus Burgundiae claudit aditus. Ea propter optat dux LongavillanumGa naar voetnoot15 ad se accedere propius, receptui adversus pericula futurum, mittique promissa auxilia. Ea auxilia sub FeuquerioGa naar voetnoot16 mitti audio, non ad | |
sex millia, ut dixerat ChavigniacusGa naar voetnoot1, sed equites sexcentos, pedites non multo plus mille. Ipsum Feuquerium post colloquium cum duce statim ad suas praefecturas rediturum. Dixit HaleriusGa naar voetnoot2 regisGa naar voetnoot3 jussu duci Vinariensi nolle quidem FerdinandumGa naar voetnoot4 commeatus literas Germanis principibus, quippe suis imperiique subditis dare, sed pati posse eorum negotia a rege Galliae, ubi de pace agetur, proponi; id enim pro responso datum Venetas res agentiGa naar voetnoot5. Nolle regem sua commoda a ducis commodis segregare aut pacem facere, nisi per quam et ipsi consulatur. Respondit dux prudenter se non pro sua privatim causa pugnare, sed pro communi principum ordinumque. Id moliri Austriacos, ut principes Germaniae inter se et ab amicis regibus ac potestatibus segregentur. Id ne fiat multorum interesse. Sperare se regem cum regina SuediaeGa naar voetnoot6 regio animo ita id, quod commune est, curaturum, ut ad aequiora cogatur hostis. Se semper paratum quod privatim suum esset condonare publico securoque animo regi se permittere, id ut statuat, quod ex usu videbitur. Jam vero a Vienna intelligo Venetos ibi legatosGa naar voetnoot7 mangis acceptos honoribus. Haud dubium est, quin pontificisGa naar voetnoot8 voluntate, quicum melius jam ipsis convenit, Veneti admoveantur ad reperiendas pacis rationes. Cur nobis inde nihil sit exspectandum boni, multa mihi in mentem veniunt et inter haec sollicite quaesita ab ipsis PoloniGa naar voetnoot9 amicitia et quod in honore mihi habendo aliquid de solitis detrahere coeperunt. Mirum est, quam palam Hispani per Italiam terrasque omnes vulgent et duci SabaudoGa naar voetnoot10 et comiti VerrucaeGa naar voetnoot11, quo arcanorum ministro is dux maxime utebatur, venenum datum a ducis uxoreGa naar voetnoot12, nunc vidua, in convivio, cui interfuerit CrequiacusGa naar voetnoot13, carior, quod additur, ei feminae, quam matronalis honestatis leges ferunt. Gallorum odium apud Sabaudos vetus multum favoris cardinali SabaudoGa naar voetnoot14 apud nobilitatem plebemque conciliat. Adversus ea studia haud dubium est, quin vidua in armis Gallicis spem habeat, sed quo magis illa se muniet externis praesidiis, hoc magis invisa erit multis. Non dubitat Hispanica factio haec omnia EusebiiGa naar voetnoot15 consiliis accepta ferre infamati pridem talium artium. | |
Dicitur in hac aula Sancticha[u]montiusGa naar voetnoot1 de pecunia VindicisGa naar voetnoot2 intercepisse CL millia thalerorum imperialium. Genuates neque hic neque apud Batavos aliud agent quam quod metu novarum amicitiarum ab Hispanis impetrabunt, quae desiderant. Triginta et sex potentissimas ejus civitatis domus per foeneratas pecunias et accepta in terris HispanoGa naar voetnoot3 parentibus pignora, ita illigatae sunt rebus Hispanicis, ut expedire se nequeant. Et jam intelligimus multa illis ab Hispano concessa: eoque factum, ut pro senatore, quod prius constitutum fuerat, minor aliquis sine legati nomine mitteretur ad Batavos utque is, qui nunc illo digressoGa naar voetnoot4 apud Batavos relictus estGa naar voetnoot5, ad res Genuatium agendas jus impetraverit libere commeandi in Belgica loca Hispanis subdita, credo, cusurus, si potest, indutias; quarum ingenti desiderio tenentur maritimae Batavorum civitates. Quae ob id et D. VosbergiiGa naar voetnoot6 iter in Galliam mandatum ei ad exigendas, quae debentur, pecunias, et ad prorogandum tempus pactionibus, quae cum CharnassaeoGa naar voetnoot7 convenerant, improbarunt calideque urgent, ut militares numeri aerario praegraves minuantur. Dux Lotharingus Angliae auctoritatem ad res suas bene componendas implorat. ChevreusiiGa naar voetnoot8 autem uxorGa naar voetnoot9, inquies femina, jam in aula est Hispanica. Ostenderunt mihi qui hic cum landgraviis adolescentibusGa naar voetnoot10 sunt, interceptas caesarianorumGa naar voetnoot11 literas, unde apparet ingens ducis GeorgiiGa naar voetnoot12 in res caesarianas studium et ad Bilefeldium capiendum suscepta caesarianis consilia. Legati AngliGa naar voetnoot13 sperare se aiunt controversiam illam, quae modo captis per Normanniam Anglorum rebus ferbuerat, brevi perventuram ad tranquillitatem eaque de re componenda se potestatem accepisse. Vidi et archiepiscopiGa naar voetnoot14 ad ordinarium legatum literas de DuraeanoGa naar voetnoot15 negotio prudentes; apparet neque ignotas ei, quae se objiciunt, difficultates neque tamen pro desperata ab ipso rem haberi. Erat autem ea epistola humanitatis in me plenissima. Rumor est, nescio an satis certus, destrui a SavellioGa naar voetnoot16 capta ad Rhenum castella: eorum loco unum excitari novum, quod insula contineatur. Ut castellum illud, quod in Valle Telina ad Rhenum est, diruatur, frustra adhuc laborant Helvetii. | |
Dixere caesariani Venetis a se quietam fore Italiam, si per Gallos liceat. Amnis Dubius, qui dicitur, nunc Lotharingi copias a Vinariensibus dispescit. Equi et in his et in illis castris mori non desinunt. Lotharingus, qui magicis artibus id fieri persuasum habet, quinquaginta feminas ejus criminis titulo ignibus dedit. Ego in rebus ducis Vinariensis promovendis ad diligentiam reliquum nihil patiar. Valde dolet, quod apud homines agimus aut surdos aut parum memores. Cimacum ad hiberna ponenda, alioqui nullius firmitatis oppidum, cepere Galli. De Nicaea quod scripseramGa naar voetnoot1 parum adhuc exploratum est. Deus Tuam Sublimitatem protegat. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 5 Dec. Nov. Cal 1637. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|