Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2994. 1637 maart 18. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot2.Literas, mi frater, tuas 4 Martii datasGa naar voetnoot3, jamnunc est quod accipio. Comes SuessionensisGa naar voetnoot4, contra quem frater regiusGa naar voetnoot5, si quid regiGa naar voetnoot6 displicens faciat, suam promisit operam et cui rex minas confiscationis intentat, quid facturus sit, incertum est. Multi putant eum in Batavos aut Novum castellum, quod Longavillani ducisGa naar voetnoot7 est, cum regis permissu abiturum. Scripsit ad cardinalemGa naar voetnoot8 se ex Hilarione monachoGa naar voetnoot9 intellexisse benevolum ipsius cardinalis in se esse animum. Crediturum se rebus. CarminaGa naar voetnoot10 cum voluptate legi. Vides, quo se ferant omnia. Sententia CunaeiGa naar voetnoot11 de Seldeni libroGa naar voetnoot12 quae fuerit, scire cupiam. Graswinckelii editionemGa naar voetnoot13 exspectabimus. Faveo ejus laudibus et quem pro Venetis scripsit librumGa naar voetnoot14 praedicare non desino. Quid de investitura ista AmelandicaGa naar voetnoot15 porro futurum sit, jucundum erit cognitu. Frater regius omnium rerum securus dat se saginae ventrique. | |
Rixa illa carrucarum nostros inter AnglosqueGa naar voetnoot1 amicitiam nostram non rupit. Vidi eosGa naar voetnoot2. Nam meae erant vices. Videre me. Licestrio et causas exposui et easdem dixi a nostris prolatas in consilio BasiliensiGa naar voetnoot3. SandisGa naar voetnoot4 quae habuit, scripsit ipse, sed ea ex colloquiis viri maximi fratris PauliGa naar voetnoot5 didicerat. Idem ad quaedam capita notas addidit jam egregias et defoecando lectorum judicio. Rogo legas. PetrusGa naar voetnoot6 discat tum alia, quae opus est, tum parere iis, quibus omnia post Deum debet. Pessime fecit, quod hanc hyemem perdiditGa naar voetnoot7. Volo Petrum mense Maio hic esse. Ubi titulum iurisconsulti sumserit, remittam eum, ut Hagae sit aliquamdiu. Cloppenburgii de foenore particulamGa naar voetnoot8 vidi et inde ingenium id genus hominum et in me animum agnosco. Optime congruunt quae in Batavicis InstitutionibusGa naar voetnoot9 quaeque in Iure belli ac pacisGa naar voetnoot10 scripsi. Non male CujaciusGa naar voetnoot11 usuras ait licitas, foenus illicitum. Usuras esse repensationem ejus quod abest. Foenus lucrum ex pecunia praestitaGa naar voetnoot12. Quae adjeci in libro de Iure belli satis me a calumnia liberare debuerant. Sed plerique illorum hominum feneratores sunt maximi. In illo compendio ex pecunia duo sunt spectanda, primum ne justitia violetur, deinde ne caritas justitia violetur, si plus sumitur quam propter officium opus est et occasio alienae infelicitatis in quaestum vertitur. Caritas, si non ultro egentibus de copia nostra donamus sub specie mutui, non tantum usum temporarium, sed sortem ipsam, sub honesta mutui specie, quo minus doleat accepisse. Sed haec omnia quia neque optimas artes perdidicerunt neque spiritum dilectionis ut acciperent operam dederunt, nunquam intelligent. Emtio redituum longe aliud est quam usura. Tum vero quod naturalia et moralia non distinguunt, error est pernitiosus. Morum praecepta honesta sint per se, non omnia ex naturae etiam rectae dictatu debita. Itaque multa Deus praecepit in lege Mosis, plura in Evangelio optima, quae tamen, si naturam spectes, citra vitium omitti possunt; sic tamen, ut etiam citra praeceptum laudabiliter praestentur. Adduxi Iustini locum: τὸ ϰατὰ φύσιν βιοῦν οὔπω πεπιστευϰότος ἐστιGa naar voetnoot13. Haec illi si ignorarent a magistris parum perspicacibus saepe factiosis decepti, paterer. | |
Sed quod insultant ultro eruditioribus, quod bene dicta calumniantur, id ostendit homines esse desperatae sanitatis: a quibus abesse quam longissime conducit animi εὐεστὼ quaerentibus. SalmasiumGa naar voetnoot1, ubi commodum erit, de BarnabaeGa naar voetnoot2 latina versione compella. Rumoribus, qui hic quotidiani de nostrorum aut victoria aut clade, nihil temere credo. Exspecto certos auctores. Nam et aula de nostris prosperrima credi vult: et monachorum iesuitarumque factio contraria omnia spargit. Itaque δεῖ ἐπέχειν. De matreGa naar voetnoot3 minus recte esse doleo optoque meliora et patriGa naar voetnoot4 ut, quae hactenus habet a Deo, bona perpetua ei sint. Res maris adeo apud vos curari negligenter, non ego solus, sed omnes, qui hic sunt, rerum periti mirantur. Vale, frater carissime. Tuus toto animo φιλαδελφώτατος
| |
18 Martii 1637. |
|