Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2993. 1637 maart 18. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot1.Illustrissime Domine, Dolet mihi, quod tanto temporis dispendio tu meas, ego tuas, quas maximi facio, literas accipimus, quae si recte curarentur, pridem a me habere debueras quae scire expetis. Argumentum ejus quod dico et hoc sit, quod tuas 23 Februarii hodie demum recipio. Non pigebit repetere quae scripsi, ut siquae forte mearum interciderint, earum damnum sarciatur. Fratri regioGa naar voetnoot2 concessa est uxorGa naar voetnoot3 ea lege, ut secundum mores Francicos de integro fiant nuptiae. Ventura tamen hoc rerum statu non creditur. Reditus sibi attributos ipse posthac e provinciarum quaestoribus, non e BulioniiGa naar voetnoot4 recipiet manu. Qui sectam ejus hoc tempore secuti sunt, eos a se pacto id ipsis innoxium fore dimisit. Comiti SuessionensiGa naar voetnoot5, siquid agat regiGa naar voetnoot6 quod displiceat, non modo se non adfuturum, sed et obstiturum promisit. Quid a comite Suessionensi reversus BrioniusGa naar voetnoot7 regi portarit, necdum scitur. Creditur comes aut apud Batavos aut apud Novumcastellum regis permissu victurus. Rex edicto in acta parlamenti relato ait se oblivisci eorum, quae ab eo perperam facta sunt, dum intra dies XV officium faciat. Cum Rhotomagensi parlamento rex agit, ut tributaria quaedam edicta nova probentur. Quinque sunt, quibus maxime contradicitur. OgeriusGa naar voetnoot8 quae attulit, non parum distantia ab iis, quae Galli perscripserant, disputantur hic et dedolantur. Displicet, quod ad maritimos electoris PalatiniGa naar voetnoot9 conatus a Gallis auctoritas petitur quodque paciscendi libertas per novam formulam adimitur Gallis; donec in communi conventu, quid ab imperatoreGa naar voetnoot10 peti debeat, convenerit: quod forte futurum nunquam est, ob diversa eorum, qui bellum cum Austriacis habent inter se et ab Anglis studia ac cogitata. Non desino laborare, ut tollantur, quae foedus morantur difficultates: ac praecipue, ut illa de mari cum Batavis, si componi plane non potest, sopiatur controversia: quod in Gallica foederis praeformatione positum ab Anglis silentio praeteritum Galli queruntur. Sed quando ipsas formulas non vidi, nihil explorati possum perscribere. Quid BarclaiusGa naar voetnoot11 ferat e Suedia, discendum nostrum utrique erit. Verum est pro DM pridem debitis HeufdiumGa naar voetnoot12 fidem suam Suediae obstrinxisse. Missae et ad S. ChaumontiumGa naar voetnoot13 literae ad persolvendas pecunias ex Wismariensibus | |
pactisGa naar voetnoot1, cum professione perscripta imperatorem a rege Galliae pro hoste haberi: quibus rebus praestitis nullam fore in ratis habendis pactis Wismariensibus moram dicere me magnus cancellariusGa naar voetnoot2 jusserat. Publica tamen belli denunciatio imperatori regive romanoGa naar voetnoot3 facta nulla est, nisi forte sufficit ipsi Galliae indictum bellum a cardinali HispanoGa naar voetnoot4 etiam imperatoris - ita enim loquebatur - nomine. Existimant autem Galli, cum imperatoris arma Burgundiam impetierint, si ipsi in Suedorum gratiam hostes aperti fiant imperatori ejusve successori, etiam Batavos ex foedere Lutetiae factoGa naar voetnoot5 eorundem hostium hostes fieri debere neque posse manere medios. Quae inter me ac aerarii praefectum Bulionium acta sunt de illa vetere pecunia deque aliis ad Wismariensia pacta pertinentibus, ea ducis BernhardiGa naar voetnoot6 huc adventum praecesserant: ejus autem negotium, ut scilicet cum magno exercitu mittatur adjutum res Germaniae, et regi et regiis ministris commendaviGa naar voetnoot7, non sine fructu; nam et hoc pars est pactorum Wismariensium. De Lipsia BanneriiqueGa naar voetnoot8 victoriis caluit hic aula rumoribus. Sequatur praesagia par eventus. Ehrenbreistenio quoque illatum aliquid commeatuum, quod dictum hic est, utinam verum sit aut fiat. Ad Coloniensem conventum tardae fiunt progressiones. Ut scripsiGa naar voetnoot9, satis in tempore ad Septembrem mensem ibi se futuros Galli putant. Et si certa est, ut hic creditur, mors imperatorisGa naar voetnoot10, dubium jus romani regis novos nodos injiciet. Paratum enim hic scriptumGa naar voetnoot11 est, sed nondum editum, quo electio ista in controversiam rapitur. Bene valere principem ArausionensemGa naar voetnoot12 ejusque puerperamGa naar voetnoot13 gaudeo. Pecuniae reperiendae si ibi multae se objiciunt difficultates, minus mirandum est in statu Polyarchico, cum in hoc monarchico res ista quotidie magis magisque intricata sit. Sed diuturna bella sine illis incommodis esse non possunt. Multum autem rei communis referet, ut quamprimum Batavi se moveant. Magnum cancellarium puto de suo in Germaniam adventu aut mansione in patria ex sociorum actibus circa pacem bellumque constituturum. CurtiusGa naar voetnoot14, imperatori a consiliis, ad BavarumGa naar voetnoot15 ivit, ut illum repensatione oblata eo adducat, Palatinatum ut reddat veteribus dominis electioque fiat alterni | |
juris. Id serione agatur, an ut opera venditetur Anglis, si forte spe nova lactari se patiantur, tu rectius judicabis. De imperatoris morte certi jam adferuntur nuncii. Mittuntur SabaudoGa naar voetnoot1 XIIM militum. Deus publica negotia ac tua simul, Illustrissime Domine, cordi sibi velit esse. Illustrissimae Dominationi Tuae omni cultu devinctissimus
| |
Lutetiae, XVIII Martii nov. Cal. A.o MDCXXXVII. | |
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii. Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: Redd. Hagae A.o 1637 d. 16/26 Martii. |
|