Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2989. 1637 maart 12. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot7.Excellentissime atque Illustrissime Domine, Quod reversus ab Anglia apportavit OgeriusGa naar voetnoot8 non parvo discrimine remotum ab eo, quod Galli praeformaverant partim ex ore comitis LicestriiGa naar voetnoot9, sed uberius postea ex praefecto aerarii BulionioGa naar voetnoot10 intellexi. Vult rex AngliaeGa naar voetnoot11 suarum navium quindecim utendas dare PalatinoGa naar voetnoot12, et Galliae rexGa naar voetnoot13 iis ntvibus alias adjungere subditis suis liberum facit. Paratus ad hoc est polliceri se neque recta neque obliqua via adjuturum res imperatorisGa naar voetnoot14 aut HispaniGa naar voetnoot15, neque seorsim ulla cum illis pacta facturum, permissurum se, ut, quibus bellum cum imperatore Hispanoque est, iis militem scribere per Britanniam liceat, sed ad definitum numerum haud sane, ut audio, magnum. | |
Vicissim petit, ne Suedi, Galli, Batavi absque ipsius conscientia assensuque bellum aut indutias faciant, donec eorum omnium instituatur conventus, Danique insuper, in quo constituant singuli quas putent pacis leges aequas suisque rebus convenientes fore invicemque se obligent, nisi ea obtineantur, arma se non posituros. Is conventus ut intra tres menses habeatur, postulata deinde omnium intra mensem perferantur ad imperatorem, qui ea nisi acceptet, tum Angli ad arcendam inferendamque vim cum aliis illis omnibus foedus se facturos, cujus jam nunc conditiones perscriptae sunt, spondet. Intelligo inter alia aperte eos voce scriptoque testari eo se tendere omnia, ut protestantibus quae habuere restituantur. In illis omnibus esse et VespasianumGa naar voetnoot1 putoGa naar voetnoot2. Video haesitare Gallos, an ob hanc accessionem se ad bellum trahendum obstringere debeant. Sed si omnino hac aestate bellorum fortunam experiri decreverunt, apponent forte lucroGa naar voetnoot3 quantulumcumque est, quod offertur. Propositum autem hoc ipsis multae sunt conjecturae. Primo confirmor in eo, quod scripsi antehacGa naar voetnoot4 legatos hinc Coloniam non ituros ante Septembrem mensem, quanquam imperatoris legati FuggeriusGa naar voetnoot5 et CurtiusGa naar voetnoot6 itemque ab Hispano duo MediolanensesGa naar voetnoot7 parare se ad pascha dicuntur. Dux VinariensisGa naar voetnoot8 ait suum exercitum esse X millium; totidem alios addi a rege, quod his temporibus multum est. Queritur tamen toto millione in stipendium promisso fraudari se a Bulionio. Cardinalis ValettaGa naar voetnoot9 alium habiturus est exercitum; ambo pabuli tempus nec quicquam ultra exspectant. Qua parte ad Pyrenaeos montes Aquitanicus accedit Oceanus, prope a Fontarabiae, quod nunc flumen Hispaniae Galliaeque est terminus, castellum Talantiguinum nomine struxerat Hispanus; id ei dux ValettaGa naar voetnoot10 24 Februarii eripuit et solo aequavit. Id Gallis spem facit et cetera, quae ibi sunt, Hispanorum castella, quorum praecipuum est Socovae, posse recuperari: quod si fiat, haud magni futura sint pretii, quae Gallorum alibi ex hoc bello tenet Hispanus, dum vero et imperatoris morsGa naar voetnoot11, quam multae literae nuntiant, spem facit Gallis fore, ut mandatis, quae de pace cum Suedis conficienda data fuere, per mandantis mortem exstinctis haud facile reviviscat negotium, quod regi HungariaeGa naar voetnoot12 de jure ad romanum regnum controversiam putent motum iri a Suedis non minus quam a Gallis fit Anglisque. Interea per Germaniam prosperos Suedorum successus animo praesumunt flagraturasque bello ipsas domui Austriacae avitas terras. Ita domestici mali | |
sensu venturos ad accipiendam pacem qui nunc deberi sibi putant, ut eamGa naar voetnoot1 ipsi dictent. Rex pecuniae faciendae praeter ingentes illas mutui nomine collationes in oppida vicosque descriptas nova edicta magno numero - quadraginta arbitror - in alias provincias mittit. Rhotomagum ipse perfert, ubi qui jussibus ejus obstiterant senatores poenas dant intempestivae libertatis, septem munerum functione interdicta, duo amissis dignitatibus non servato, quod pro ipsis pependerant, pretio. Id linguarium mutos faciet alios. ScriptumGa naar voetnoot2, quod ab electore est editum Palatino, non mitto; multa credo habere exempla D. CamerariumGa naar voetnoot3; ego unum, quod habeo, descripsi ex eo, quod legendum mihi dederat Anglicus legatusGa naar voetnoot4. Locum conventui illi, quem Angli animo conceperunt, destinari Hamburgum video. Galli dant operam, ut controversia de mari Anglos inter Batavosque ad quietem certe temporariam deducatur, quod sane necessarium judico neque desino allaborare. Itali omnes vellent spectatores esse eorum, quae agentur per Germaniam atque ipsi interim otio frui aut ex convento aut versis illuc bellantium viribus. ParmensisGa naar voetnoot5 praeivit, cujus urbem Placentiam tenebat EthruscusGa naar voetnoot6, sed praesidio stipendium Hispanus dabit. Vallis Telina inde a Comensi lacu, inde ab ea parte, quae Rhenum fundit, assilitur aegre res sustentante RohanioGa naar voetnoot7, cujus inopiae medentur nonnihil Veneti. Qui ducis Vinariensis norunt res ajunt equites ei esse bis mille et centum, peditum per praesidia distributa millia quatuor. Sed haec augentur in majus, nequid desit, quo Suedi animari possint ducendum ad bellum, Dolae urbis obsidium repeti velint Gallici Burgundiones. Sed patientia, machinarum usus, obsidendi oppugnandique artes unde Gallis? Dux LongavillanusGa naar voetnoot8 arcem quandam - Fauciniaca dicitur - Catalauno Campaniae non procul oppugnat. Fuit apud me pater MenotusGa naar voetnoot9, in aula Sabaudica valde potens Iesuita. Ait et bellum et pacem Suedorum in manu esse. Certum illud ait de monnacho inGa naar voetnoot10 TulipamGa naar voetnoot11 hinc missoGa naar voetnoot12. Comiti SuessionensiGa naar voetnoot13 cum affinitate cardinalisGa naar voetnoot14 ostentatur spes dignitatis comitis stabuli. Rex in acta parlamenti referri jussit se ei ignoscere ejusque comitibus - sicut et fratri suoGa naar voetnoot15 se ait ignovisse - dummodo intra mensem faciat, quod subdito convenit. Ita indulgentiae regiae beneficium ei velut per vim ingeritur. | |
Nec desunt minae in contumacem. Etiam aulae magisterium, quem honorem ille habuit hactenus, in Condaei filiumGa naar voetnoot1 transfert curiosorum destinatio. Miror ex certis testibus me cognoscere partem maximam classis, per quam ora Neapolitana ac vicinum mare a Gallorum vi defensum est, constitisse ex Batavis, qui captos se ajunt, et capti sunt non bello, sed magna mercede. In ea republica tum alia quaedam tum res maris, qua ea stat maxime, curatur satis negligenter. Habet suos Mediolani homines SabaudusGa naar voetnoot2 itemque Genuae et Florentiae, quos satis notos illis tolerari gens suspicax Itali ad parum fidae cum Gallis amicitiae argumentum trahunt. Qui aliquid de Tuscis consiliis scire videri volunt, ajunt id apud ClodiumGa naar voetnoot3, ut TulliusGa naar voetnoot4 et NumaGa naar voetnoot5 sequerentur in manuGa naar voetnoot6 OryzaGa naar voetnoot7. Ego id non affirmaverim. Ad exemplum Galliae in Neapolitano etiam regno dignitates magno venire incipiunt. Dicitur qui Mediolano praeest, LeganesiusGa naar voetnoot8, octo millibus transitum Helvetios romanenses poscere, sed haec minora sunt. Id, quod maxime me torquet, est neGa naar voetnoot9 LactucaeGa naar voetnoot10 et AngliGa naar voetnoot11 aliquid nos celentGa naar voetnoot12. Dux Vinariensis pergit se commendare Tuae Sublimitati suumque praedicare in rem Suedicam studium. Ait se Gallis qua potest uti. Rex Angliae consuluit judicum praecipua auditoria, an jus ipsi esset sine parlamento indicere, quae exigit regni necessitas. Responsum tulit, quale voluit. Sed in praesens laetum, ob favorem in domum Palatinam, quo postremo sit evasurum rescisso vetere principem inter populumque benevolentiae vinculo, dies docebit. Rediere a Floristano Galli, id in Sardinia municipium turrisque est, quam captam diruere nullo alio facto ibi operae pretio. Haec habebam, Excellentissime atque Illustrissime Domine, cum precibus ad Deum pro reginaeGa naar voetnoot13, regni Tuaeque Sublimitatis rebus prosperrimis. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 2/12 Martii 1637. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|