Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7
(1969)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2893. 1636 december 18. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot6.Excellentissime Domine, Quietis a bello per hiemem rebus sermonum materia sunt principum duorum, quibus praesentia non placent, consilia et paratus ad pacem. Apud fratrem regiumGa naar voetnoot7 post GuichiumGa naar voetnoot8 fuit ChavigniacusGa naar voetnoot9, exceptus ab eo cum eo honore, quo debebat regis legatus; sed spei irritus rediit. Perstat enim regius frater aulam defugere diciturque praeterea poscere urbes securitatis suae pignora, quales olim Hugenottis datas magno cum gaudio Gallia non sine labore recepit. Addit siquis miles per Aurelianum mittatur, id sibi displiciturum causamque fore aliter sibi ut perspiciat. Semel e Gallia ejectus a cardinaliGa naar voetnoot10 videt id ei non aeque facile vicinis ad tres fines hostibus et sibi, si urgetur, promtum transire Ligerim et movere validas et acri in rectores odio tumentes provincias. At comes SuessionensisGa naar voetnoot11 Sedano literas misit ad Campaniae, quae praefectura ipsius est, civitates et eos, qui ibi cum imperio sunt civili aut militari. Literae | |
nec resignatae ad regem missae sunt, qui dure interpretatur, quod comes velut rem summam sui judicii faciens testetur tot onerum, quae plebem premunt, bellique hujus causas apudGa naar voetnoot1 se non esseGa naar voetnoot2 abitioni suae obtendens, quod et se et fratrem regis in carcerem dare propositum fuisset iis, qui res digito temperant. Credunt multi occasionem opperiri hos principes, ut, ubi bellum desierit, sine invidia ac sine hostium commodo sibi destinata exsequantur non defuturis adjutoribus. Cardinalis interim Riceliacus communibus Galliae votis verba accommodans ait intra sex menses omnino pacem ubique fore. Et venit ad me his diebus Gothofredus isGa naar voetnoot3, quem comitem ac quasi magistrum iturum cum legatisGa naar voetnoot4 Coloniam scripsiGa naar voetnoot5. Non posse evitari pacem ajebat tanto ejus apud populos desiderio deficientibus pecuniis etsi novae ad eas quaerendas viae tentarentur manifesto periculo. Honestissimam pacis rationem fore restitutionem omnium principum in jura vetera. In rege Galliae, quominus reddatur Lotharingia retento uno atque altero praesidio ad tutelam quietis moram non fore. Pinerolum et speciose retineri posse, quia specialis de eo cum SabaudoGa naar voetnoot6 facta sit pactio, et necessario debere Italiae totius ipsiusque adeo pontificisGa naar voetnoot7 causa, ad quos ab Hispanorum, si quando opus sit, injuriis tenendos non alia sit via. Suedos sperabat contentos maritimis aliquot oppidis atque insulis fore. Respondi generaliter eos, qui Suediam gubernarent, pacis aequae, communis atque honestae percupidos esse; caeterum intercessisse speciales et de Pomerania conventiones. Videndum nobis, ut in tuto sint amici, etiam ii, quos prava consilia a nobis abstraxere quique perire sine communi malo non possent, et ut quam longissime a Suedia amoveantur suspecti exercitus. Ceterum sic me aestimare cardinali Riceliaco, e cujus rebus pendeant Galliae consilia, utiliores fore indutias omnia, quae sunt loco relicturas quam pacem plenam, in qua agendum sit de regina matreGa naar voetnoot8, de matrimonio LotharingicoGa naar voetnoot9 et aliis ipsi aut periculum aut nimis odium facturisGa naar voetnoot10. Heri ad me venit PonicaGa naar voetnoot11 ex Anglia referens spem dandi militis duci VinariensiGa naar voetnoot12 non ante ver. In idem tempus differri arbitrabatur supplimenta, quorum Suedis spes facta esset, nempe ut hoc metu, si possent, conditiones ab imperatoreGa naar voetnoot13 sibi meliores impetrent. Nam ne in bellum veniant Angli, facile impedituram factionem Hispanicam, a qua stet calidissimus quisque. Ab iis non taceri multo minore impendio in Anglia, Scotia et Hibernia terras Palatino dari posse quam bellum ejus causa adversus imperatorem HispanumqueGa naar voetnoot14 suscipi. Vereri multas, | |
ne archiepiscopiGa naar voetnoot1 molitiones per gradus quosdam rem ad papismum reducant. Se vero et comiter et magnifice habitum praedicabat. Vidi his diebus apud me etiam comitis Nassavii Wilhelmi, Heusdae praefectiGa naar voetnoot2, filiumGa naar voetnoot3, qui in cetero sermone arctas apud Batavos aerarii res atque inde indutiarum non desiderium tantum, sed et necessitatem indicabat. Dixi sustentandum, donec in commune quid fieret. Ceterum quanquam et Gothofredus indutias Batavis procurandas mihi dixerat, cardinalem Riceliacum scio id agere largitionibus, ut etiamsi Gallia se bello eximat, illi tamen in bello maneant, et quod jam cum imperio Germanico pacis commerciorumque jura stabiliant, id ei maxime improbari principemque ArausionensemGa naar voetnoot4, ut talium suasorem, ob id incusari. De FeuquerioGa naar voetnoot5 DavausioqueGa naar voetnoot6, ut Coloniam eant, constitutum manet. Pro cardinali LugdunensiGa naar voetnoot7, homine minime fraterni ingenii, quidam putant substitui ValettamGa naar voetnoot8 itidem cardinalem, Riceliaco fidum et rebus regnorum tractandis aptiorem. Cardinalem PasmannumGa naar voetnoot9 ab imperatore mitti vix credibile ajunt qui ista intelligunt, cum is Pasmannus Romae antehac imperatoris nomine rem ausus sit omni haeresi invisiorem, territare scilicet papam concilii universalis convocandi minis. BorgiamGa naar voetnoot10 quoque maxime pontifici exosum ab Hispano mitti vix est, qui credat. Optasse ducem Bernhardum ait Ponica, ut ipse ducis negotia curatum Coloniam eat. Verum se arbitrari multo utiliorem suam operam Lutetiae fore, unde ventura essent mandata, quorum finibus legati Gallici, Coloniae ubi erunt, coërceantur. Comes LicestriusGa naar voetnoot11 cum in editis rumusculis legisset landgravium CasseliensemGa naar voetnoot12 armis Palatini ducem destinari, advocato ad se eo, qui res hic agit landgraviiGa naar voetnoot13, percunctatus est, quo auctore id vulgaretur non dissimulans offendi Anglos tali fama. Conventus locum sumtum Coloniae video jam multis Gallorum ob id displicere, quod non futurae sint in tuto literae per Hispani terras commeantes. Forte et hinc aliquid tricandi materiam rapiet Riceliacus. Natalis Dominicus novos nobis Romae pariet cardinales. Saepe mecum cogito fieri non posse, ut diu in forti proposito perstet Gallia non tantum ob gentis ingenium per se mutabile, verum etiam quod pretio pervia sint omnia in tanto luxu honorumque nundinis, deinde quod magis magisque in populorum animis gliscet de summa in res omnes papae potestate opinio injuncto iis, | |
qui contradicere solebant, Sorbonae ac parlamentis, silentio, ipse autem papa, etiam hic, qui nunc in ecclesia regnat, Urbanus, per se haud factiosus, cogatur tamen se accommodare ad voluntatem Hispani, qui et ipsum et ipsius aulam tanto per Italiam dominatu velut obsessum tenet. Riceliacus autem non levi suo periculo jam sentit poenas, quod plus intra paucos annos quam qui ante eum fuere multis saeculis papae res promoverit, magno regni et regis malo. Etiam cum de matrimonio Lotharingico consulerentur episcopi, sententiam dicere nemo eorum ausus est aliter quam cum hac exceptione, ni aliter papae videretur. Ita homines magno labore quaerunt, quibus vinciantur compedes. Gallos et antehac noluisse et nunc etiam nolle, ut dux Bernhardus trans Rhenum arma ferat, cum is id maxime velit, ait Ponica. Magna praeda potitus est ducis Bernhardi exercitus Ionvellae, sed doleo accusari fidem pactorum violatam. Notus quidam mihi a Polonia primulum reversus ait regemGa naar voetnoot1 non spernendum cetera multum diei somno impendere; amicae autem delinimentis ita captum teneri, ut de uxore ducenda serio non cogitet. Famam ibi esse DuglassiumGa naar voetnoot2 sibimet mortem conscivisse, dum poenam metuit, quod ante confectum Palatinae matrimoniumGa naar voetnoot3 auxilia XXX navium Anglicarum obtulisset Polono, eaque re territis Suedis excussisset Prussiam. De Rhaeticis relinquo MarinoGa naar voetnoot4 suam provinciam; verum sic existimo, nisi Galli multum decedant de suo in eos rigore ac simul debitum diu auxiliis stipendium persolvant, rem in periculo esse abalienatis adeo sociorum animis, quo tempore hostis duabus imminet partibus ex Tirolano et e lacu Lario. Dux ParmensisGa naar voetnoot5 taedio rerum non mirum si aegrotat. Conatur ei Hispanum placare EtruscusGa naar voetnoot6. MeloGa naar voetnoot7 legatorum ad pacem unus iter Coloniam incepit. Qui per Alpes summas transeunt Germani plus III M esse non putantur. In Aquitania non Socovae tantum, sed et Ciburii et Andoiae se permuniunt Hispani. Lotharingiam equitatus vastam facit, tum ducum CaroliGa naar voetnoot8 et FrancisciGa naar voetnoot9, tum Gallicus sub LongavillanoGa naar voetnoot10. ArundeliusGa naar voetnoot11 jam, puto, in Batavis est, si non rebus certe spe onustus, quae apud credere volentes tantundem quantum res valet. Insulas maris LigusticiGa naar voetnoot12 nondum, quantum ex fama discimus, oppugnarunt Galli: et arduum id negotium est. Deus, Excellentissime et Illustrissime Domine, rebus Sublimitatis Tuae prosper adspiret. | |
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 8/18 Decembris 1636.
Haec scribenti intervenit Ponica cras iturus ad cardinalem, qui ipsum illico ducem, quamprimum poterit, exspectat; volebat ducis nomine significari Sublimitati Tuae, quae consilia de se et exercitu suo is cepisset, ea necessitate expressa. Doliturum ipsi, quod non redeat in Germaniam hac hieme Tua Sublimitas, de se vero dicebat idem Ponica mandatum optatumque sibi ex Anglia in Pomeraniam transire, ut ibi Sublimitatem Tuam conveniret eique de rebus actis et imminentibus loqueretur. Sed intellecta Tuae Sublimitatis in Suediam profectione huc se vertisse iter. De ducis in rem Suedicam studio mira. |
|