Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7
(1969)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2892. 1636 december 17. Aan S. BielkeGa naar voetnoot5.Illustrissime Domine, Hyems ut aliarum rerum ita et eorum, quae nuntianda veniunt, sterilis est. Rediit ab Anglia PonicaGa naar voetnoot6, spem dilectuum tum pro duce Bernhardo tum pro Suedia in ver rejectam ait; conscribi ibi aliquid militis magis in terrorem quam quod bellum parent et pro honore propinquorum se periculis - ut loquuntur - induant exuantque commerciis nunc si unquam lucrosis. Itaque videntur in pacificando ita se gesturi, ut gratiam sibi imperatorisGa naar voetnoot7 atque HispaniGa naar voetnoot8 pariant, cujusvis alterius damno, sicut cum Suedos Prussiae damno mulctarunt. Etiam Gallis video nostra non multum curari haud eo tantum argumento, quod pecunias jam olim debitas cunctantur solvere, sed et quod sermones injiciant de restituendis iis, quae bello possessorem mutarunt, in quibus et Pomeraniam exceptis aliquot maritimis locis includant, ipsi interim firmi retinere Pinerolium et Lotharingiae potissima. Itaque nobis nostra qua pace qua bello curanda erunt. Duo principes regii sanguinis cum formidare se dicunt, formidandos se faciunt: perstant in emanendi proposito; frater regisGa naar voetnoot9 sic, ut urbes sibi tradi saluti | |
suae tutandae flagitet; comes SuessionensisGa naar voetnoot1 ita, ut literis ad civitates et praefectos Campaniae scriptis non tantum se fratremque regium de libertate periclitatos dicat, sed ut et se testetur extra causam esse onerum plebis et belli: quae rexGa naar voetnoot2 - ad eum enim literae non resignatae ab iis, qui acceperant, missae sunt - ut turbamenta vulgi interpretatur. Pacem certe ab omnibus Ordinibus hic desiderari satis apparet: idque videns cardinalis Riceliacus eam intra breve tempus pollicetur. MeloGa naar voetnoot3, legatorum Hispanicorum unus, iter Mediolano Coloniam incepit. Germani, qui per Alpes, qua summae dicuntur, transeunt, ad tria millia negantur pertingere. Rhaetos nisi paulo socialius tractent Galli, in periculo illis in locis res utrorumque erunt hoste duabus a partibus imminente armis et intus parante sibi factionem. ArundeliusGa naar voetnoot4 puto in Batavis jam est ab imperatore si nihil melius, certe spes blandas secum ferens. Gallorum ad insulasGa naar voetnoot5, quas repetitum iverunt duas, nullos dum successus audimus. Deus, illustrissime domine, fautor adsit et rebus nostris et illustrissimae dominationi Tuae. Illustrissimae Dominationi Tuae observantissimus eique addictissimus
| |
Lutetiae, XVII Decembris novi Calend. 1636. |