Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7
(1969)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2868. 1636 december 5. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot1.Excellentissime Domine, Eum, qui Corbiae postremo proGa naar voetnoot2 hostibus praefueratGa naar voetnoot3, Atrebati non modo in vincula datum, sed et supplicio affectum discimus: et rexGa naar voetnoot4 ipse hoc oppidum utrimque amissum ait, pari flagitio. Quae quanquam tacitae conventionis suspiciones diluunt, multum tamen de armorum aut generali aut locali suspensione susurrant. Credibile id faciunt res cardinalisGa naar voetnoot5, ex quibus res Galliae pendent: qui cum pacem videat coiri non posse, nisi ut et de restituenda regina matreGa naar voetnoot6 agatur et de matrimonio LotharingicoGa naar voetnoot7, quod priusquam rescindatur, prius se pontificatu abiturum dixit pontifexGa naar voetnoot8, et ad bellum aegre expediri pecunias, facilioribus ad motus vulgi animis ob hostium propinquitatem et ob principum ab aula aperta jam dissidia, ipsa necessitate ad viam illam tertiam trudi videtur, quod eo honestius processurum videtur, si prius Aquitania depelli possit hostis et insulae duaeGa naar voetnoot9 recipi, qua spe pleni jam sunt Galli publicantes hostium classem et duces a sua partim duos aditus insularum tenente partim circumnavigante clausos teneri. Si id succedat, de quo dubito, constitura tum demum est tot impendiorum in classem factorum ratio. Nuntius pontificiusGa naar voetnoot10 literarum commeatus nescio an omnibus, certe sibi per Brabantiam recuperavit. Mutatum de DavausioGa naar voetnoot11 consilium, iterumque placuit mitti et hunc Coloniam, credo, ut hic arcanis rerum immineat pater IosephusGa naar voetnoot12. Angli responsum adhuc super charta sua exspectant: cumque retineri se Ratisbonae post electum jam regem romanumGa naar voetnoot13 passus sit ArundeliusGa naar voetnoot14, pro certo haberi debet nova illos spe lactari et potius sumturos quicquid offertur - id quid quantumque sit nescire se heri mihi serio dixit LicestriusGa naar voetnoot15 - quam ut bello se induant, quo tempore alii eo se exuere parant. Rogatus ab illis, quid Suedi, ut pacem faciant, postulent sibi, dixi amicorum certam salutem, et quam longissime amotos videre eos, qui sibi nocere, si possint, velint. | |
Landgravii CasseliensisGa naar voetnoot1 duo fratresGa naar voetnoot2 me accesserunt: item adolescens princeps WirtembergicusGa naar voetnoot3 ab hac urbe nescio quo abiens, puto ad occultandam alibi paupertatem, quando nihil ei a regiis ministris persolvitur. Omnes se reginaeGa naar voetnoot4, rectoribusGa naar voetnoot5 regni Suedici ac nominatim Tuae Sublimitati commendant. Wirtembergicus Suedicam militiam cupere videtur, quanquam alii mihi dicunt permissum ei a rege ea conditione quam domui ejus imperatorGa naar voetnoot6 indulget, et ipse fruatur. MittoGa naar voetnoot7 purgationes ad regem missas a fratre regio Blesis, a SuessionensiGa naar voetnoot8 Sedano. Nam is ibi manet neque ad Helvetios, ut dictum fueratGa naar voetnoot9, abit. Additur fratrem regium spem facere sui in aulam adventus. Suessionensis materGa naar voetnoot10 regem primum, jam et cardinalem adiit, imo et CombalettamGa naar voetnoot11. Ex hujus spreto matrimonio nata creditur cardinalis ab eo alienatio, aucta nuper, cum centuriam suam praetoriam a cardinalitia sua praecedi comes noluit principis CondaeiGa naar voetnoot12 id concedentis exemplum aspernatus. Quod ut ulcisceretur, effecit, ut multa regis imperia in castra comitis ipso comite ignaro perferrentur: utque comes, cum capta Corbia regem salutaret, in praefecturam suam Campaniae digredi volens non sineretur, sed Lutetiam juberetur ire, quo tempore rex principis Condaei labores liberaliter praedicans de comitis actibus nihil dicendo infensiorem animum satis ostenderit. Iam vero postquam collocuti inter se frater regius et comes praesentia se gravate ferre manifestum fecere, cardinalis satis intelligens, quantum inde ad publica in se odia alimenti accessurum sit, lenibus remediis sanare hoc malum potius quam pristina severitate asperare aggreditur. A Polonia quam nihil amicum nobis exspectandum sit, si alia non essent argumenta, monere nos posset legati PoloniciGa naar voetnoot13 Ratisbonensis oratio. Tamen ambiri ab eo regeGa naar voetnoot14 in matrimonium imperatoris filiamGa naar voetnoot15, quod passim spargitur, et quidem Silesia dote dicta, vix est, ut credam. De legatis ad pacem varii sunt sermones. Alii audito LugdunensemGa naar voetnoot16 - is nunc apud Helvetios est - a Gallia mitti, constitutum et imperatori et regi HispaniaeGa naar voetnoot17 ajunt cardinales pro se quoque mittere, PasmannumGa naar voetnoot18 et BorgiamGa naar voetnoot19. | |
Alii displicere ajunt pontifici quenquam cardinalem nisi a se venire. Imprimis displicere Borgiam. Sed haec dies expediet. Interim in Aquitaniam missa sunt peditum IVm, turmae quatuor. Cardinalis plus quam antehac vitae suae cavet et nuper, cum ab Ambiano Ruellam veniret, cingebatur justo prope exercitu. Nec mirum, nam rex ipse cognito duorum principum discessu, statim quaesierat, an interfecissent cardinalem. Combaletta amissa spe majorum conjugiorum dicitur nuptura cardinali ValettaeGa naar voetnoot1, qui exuta purpura magnas accepturus sit praefecturas. In Bastiliam sex nobiles viri dati suntGa naar voetnoot2, qui duorum principum consiliis immixti creduntur. Fratri regio libertas datur, in qua volet domuum suarum aut regiarum degendi: et si pertendat, oppida quoque datum iri, securitatis munimenta. Sed privatim ipsi honorificentius, publico utilius fore, si ad breve cum rege colloquium veniat. Ducem BernhardumGa naar voetnoot3 in Germaniam ire avidum forte huc trahet cardinalis, ut in propinquo habeat salutis suae propugnatorem, quod in mentem mihi revocat illud Taciti post detectam Pisonianam conjurationemGa naar voetnoot4: Volitabant per fora, per domos, rura quoque et proxima municipiorum pedites equitesque permixti Germanis, quibus fidebat princepsGa naar voetnoot5 quasi externisGa naar voetnoot6. 23 Novembris novi Cal. ad Ionssejum erat GallasiusGa naar voetnoot7, cujus sub id tempus equites loricati CCCC a TubatelioGa naar voetnoot8 caesi. Rhenum transiturus sit an comitatensibus eorumque vicinis mansurus gravis, necdum scitur. Ad XXX millia imminutus ei creditur exercitus: Gallicus cum Germanis XVm facit Barrensi in agro et in proximis Campaniae hiemem, ut creditur, acturus. Ex edicto regis contra oppidanos CorbiaeGa naar voetnoot9 apparet, quam periculosa sit Galliae, si quando in Hispanum bellandum est, monachorum factio. AysemaGa naar voetnoot10, comes ab imperatore factus, ut audio, laborat, ut in solido locet Germaniam Batavosque inter pacis veteris jura adjutore Coloniensi antistiteGa naar voetnoot11 illud, credo, quod apud LucanumGa naar voetnoot12 est, cogitante: - - nos praeda furentum
Primaque castra sumusGa naar voetnoot13.
| |
Rhaetorum de Gallis querelae haud injustae sane, nisi multa pati temporum necessitas cogeret, parum secundis Helvetiorum animis exceptae sunt, nisi apud Lucernates. Coloniam illud quoque negotium transmovetur, ut et eorum, de quibus Ratisbonae disputari coeperat, pleraque. Quae ultra Samaram sunt hostium copiae quiescunt. Miles omnis etiam proxime hanc urbem sumtu vicanorum vivit. MittoGa naar voetnoot1 praeceptum regis de iis, quae militi praebenda sunt a vicanis, sed hic multo plura praebere militibus coguntur ac praeterea a suis magistratibus, quos electos vocant, indictionibus sub nomine annonae militaris, quarum pecunias scilicet eidem magistratus sibi retinent ad compensanda impendia, quibus minutas illas dignitates emerunt. Haec comparatio efficiet, ut populi minus de Suedis Galliae jampridem sine stipendio militantibus querantur, praesertim si et nunc quid pecuniae eo a rege mittitur firme inter viscatas ducum manus adhaerescat. Rogandus Deus est, cuncta ad bonum vertat. Idem, Excellentissime atque Illustrissime Domine, serenissimam reginam, rectores regni ac Tuam praecipue Sublimitatem valentes vigentesque servet. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 5 Decembris novi Cal. 1636. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|