Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7
(1969)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2593. 1636 mei 15. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot1.Excellentissime Domine, Ducem BernhardumGa naar voetnoot2 adhuc febricula hic detinet.
In Valle Telina fraudatus diu pecuniis miles obsequium exuit et video idem de ducis Bernhardi milite metui. Neque enim vel unius mensis ad eum adfertur stipendium videnturque Galli ducem quidem privatis commodis et matrimonio RohaniaeGa naar voetnoot7, a quo non alienum se simulat, illigare suis rebus velle; caeterum exercitus ei conservandi curam non habere. Juveni tamen principi WittenbergicoGa naar voetnoot8 promittitur pecunia, unde cohortem sive regimentum, quod plane delapserat, reparet. Dux BulioniusGa naar voetnoot9 rege et cardinaleGa naar voetnoot10 convento abiit ob Leodii, ut creditur, negotia. Missam non adiit, sed facturus id Sedani creditur. Mutatum se sententia non dissimulavit, etiam apud protestantes. Cardinalis Riceliacus dixit se laborem sumere velle traducendi ad romanam ecclesiam etiam ducis Rohanii uxorisque ejusGa naar voetnoot11: credo et filiaeGa naar voetnoot12, ut per eam deinde, si possit, et ducem Bernhardum ad se pertrahant. Nam protestantium operam posthac in imperiis militaribus usui non fore et CastilionaeiGa naar voetnoot13 et LafortiorumGa naar voetnoot14 exemplo manifestum est; etiam reformatis pastoribus, quod lutheranos ad communionem suam invitaverint, rerum novarum crimen impingitur. PontificisGa naar voetnoot15 potestas plus intra paucos annos in Gallia profecit quam duobus ante seculis. | |
LicestriusGa naar voetnoot1 extraordinarius in Galliam legatus ab Anglia nondum abiit: exspectant Angli a caesareGa naar voetnoot2 et ab HispanoGa naar voetnoot3 legatos. At Galli a legato hic ordinario AngliaeGa naar voetnoot4 rogati, an, si rex AngliaeGa naar voetnoot5 se Gallo conjungere vellet, restituendae etiam electoralis dignitatis Domui Palatinae fidem vellent dare, responderunt videndum prius, quid acturus sit apud caesarem ArundeliusGa naar voetnoot6. Id jam fine Aprilis scriptum tradidere, cum mense Februarii pari excusatione essent usi, quod Viennae aliquid de negotio Palatino fama ad se perlatum dicerent. Non desii ego in colloquio cum legato eum hortari, ne post tam longa ludibria diutius se trahi paterentur; tempus esse aliquid constituendi. Ostendebat is mihi literas, quibus Hamburgo ad se perscriptum erat: Suedos et Gallos foedus iniisse rebus duntaxat suis promovendis nulla cum aliorum cura. Dixi convenisse ut eorum omnium, qui se nobis adjungerent, negotium socialiter ageretur. Dicebat ex Anglia scriptas ad Sublimitatem Tuam literas: regis Daniae filioGa naar voetnoot7, dum viveret, archiepiscopatum Bremensem a caesare promissum: edicto cautum, ne Seldeni liber, Maris clausi nomen praeferensGa naar voetnoot8, extra Angliam editus in Angliam importaretur, id factum occasione accessionum quarundam, quas typographi extranei addiderant minus Anglis placentium; publicam continet eorum, quae a Seldeno disseruntur, comprobationem. Beverius, extraordinarius Batavorum legatusGa naar voetnoot9, cum Angli primo statim colloquio dicerent se jus suum notum omni humano generi fecisse, ac id in rem conferre sibi constitutum, intellecta rei magnitudine quievit mandata e patria exspectans. Comes Hanoviae JacobusGa naar voetnoot10 de pecunia sibi a Gallis debita multum queritur nec dissimulat principem ArausionensemGa naar voetnoot11 auctorem sibi esse, ut ad Batavorum potius militiam se transferat. Querelas non minores a tribunis, qui sub ducis Bernhardi ductu, spe pecuniae Gallicae arma tulerunt audio. AccendentGa naar voetnoot12 invidiam, quae duci Bernhardo dantur a rege, munera, quinquaginta thalerorum millibus aestimata. De eo, quod postremis literisGa naar voetnoot13 per notas addideram, quid judicem, nescio: adeo me multa incertum habent; siquid propius rescivero, non omittam indicare, et simul Deum precari, Excellentissime Domine, ut Tuae Sublimitatis actiones ad christiani orbis bonum regat. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
5/15 Maii 1636. | |
Haec ubi scripseram, venit ad me HeufdiusGa naar voetnoot1. Si verum est, quod ex ministris regiis intellexisse se dicit, numerata jam Sublimitati Tuae XC millia imperialium, est quod gaudeam. Vienna literae indicant a Maguntiacensi indictum Ratisbonensem conventum. Promisisse duos BavarosGa naar voetnoot2 in se moram non fore. Coloniam aut Leodium Barbarini cardinalisGa naar voetnoot3 ad nuntium pontificis Viennae agentemGa naar voetnoot4 literis pacis colloquio proponi. Ab imperatore spem ostendi, ne hoc quidem paci obstiturum. De Bozzolo, in Italia imperii feudo, ut id MutinensiGa naar voetnoot5, etiamsi bello se extricet, clienti semper Hispanico, retinere imperatore auctore liceat laborari ab Hispanis. Sperari Annae Austriacae principisGa naar voetnoot6 cum duce Medinae TorresiaeGa naar voetnoot7 matrimonium. Coloredum majoremGa naar voetnoot8, quod a Galliae finibus abierit, culpam rejicere partim in cardinalem HispanumGa naar voetnoot9, qui auxilia sibi contra magnum sub SuessionensiGa naar voetnoot10 exercitum non submiserit, partim in Polonorum militum obsequia detrectantium contumaciam. Ab Italia discimus Datii castellum Mediolanensi in solo trans lacus Comensem et Clavennensem situm a Rohanio tentatum frustra ipsiusque cum damno. Hispanos bene immunitis illis partibus secessisse in circumsita Ticino, Alexandriae, Tortonae, dum Galli eorumque socii ad Niceam se recolligant magnis adhuc in SabaudumGa naar voetnoot11 suspicionibus. Hispanorum duo millia in Honorati insulam transgressa spe excensus in littus Gallicum. Neapolitani regni praefectumGa naar voetnoot12 homines quaerere credulos, qui ipsi promutuum dent, quod ex augmento vinarii et frumentarii vectigalis et vindicata fisco tertia parte fructuum a fisco pridem alienatis praediis recipiant. Turcam classem armare et metui Etruscis, ne in Ilvam aut Liburnum portum irruat paratis ipsi, si opus sit, et in Corsica et in Gallica ora receptibus. EstraeumGa naar voetnoot13 Romae inter cetera id agere, ut Gallis Palmerolam et Ponzam feuda ecclesiae ParmensiGa naar voetnoot14 concessa, insidere liceat ex iis locis mari imminentibus parata ultione adversus mala, quae e duabus insulis sibi ereptis ferunt. At contra ducis Parmensis uxoremGa naar voetnoot15, cum magnam videat invidiam ortam, quod Sabioneda Gallis concessa fuerit, anniti, ut pro Gallico praesidio liceat inducere Italicum. Castellum Odofredi permunitum ab Hispanis, qui ea possessione contenti non difficiles videantur futuri ad pontificis monita liberandi Parmensem Placentinumque agrum belli malis. Tres cohortes, alam unam e Germania ad lacum esse Constantiensem: exspectari octo millia e Silesia trans Alpes | |
itura. Sed et Gallorum novas copias tribus viis in Pedemontanam regionem iter capere. Haec neque certa omnino neque spernendis tamen auctoribus, ut tradita sunt, tradere officii mei duxi. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. In dorso: Praes. Stralsundi die 13 Junii 1636. |
|