Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7
(1969)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2807. 1636 oktober 22. Aan M. CasaubonusGa naar voetnoot1.Quod non colloquio tantum interiore, sed et lare ac mensa Reigersbergium meumGa naar voetnoot2 excepisti, vir reverende, id beneficium quanti faciam, magis animo concipere quam verbis exprimere possum. Utinam non huic tantum, sed et aliis tuis officiaGa naar voetnoot3 paria facere possem. Inter officia autem illud vel maximum est, quod summatim a me institutum juvenem de eis dogmatibus, quae ad pietatem faciunt, et reverentia, quae primorum temporum ecclesiae optimo jure debetur, confirmasti ea in re edocuistique amplius. Ipse vestrae ecclesiae, et qui utinam ecclesiae diu praesit magni archiepiscopiGa naar voetnoot4 conspectus magnum illi ad optima quaeque incitamentum erit. SteuardusGa naar voetnoot5 si sibi defuit, non habet quod aut in me, qui commendavi, aut in te, qui commendatum suscepisti requirat. Si se ostenderit, cogitabitis, an in docendis philosophiae praeceptis, in quibus multum se exercuit, aliquis ejus usus esse possit. Rogo te, ut, si qua sit occasio, norit per te archiepiscoporum omni laude eminentissimus me in ipsius veneratione nemini concedere. Tibi vero bona opto tot atque tanta, quanta devinctissimus amicorum optime merito amico optare unquam potuit poteritve. Etiam optimae matronae, conjugi tuaeGa naar voetnoot6, pro sua summa in nostrum propinquum comitate gratias ago cunctaque precor felicissima. Tibi addictissimus
| |
Lutetiae, XII/XXII Octobris MDCXXXVI. |
|