Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7
(1969)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2808. 1636 oktober 22. Aan H. ConringGa naar voetnoot7.Quantum poëtica facundia valeas, Conringi doctissime, ostendit LessusGa naar voetnoot8, felix ClaudianiGa naar voetnoot9 imitatio; quanta autem sit in te cognitio rerum naturalium ac praecipue excellentissimi inter corpora humani et eorum, quae id perpeti natum est, docent theses medicaeGa naar voetnoot10, quas ad me misisti, praeter ea, quae antehac tua videre mihi summa cum voluptate atque utilitate mea mihi contigit. | |
Ego vero sicut omnium eruditorum amicitiam feci semper maximi, ita imprimis expetivi illos nosse, illis nosci, quos generosi animi impetus ad scandenda artium culmina, unde vulgus longe despiciatur, impellit. Quare dubitare noli, quin tuo merito tuus sim, idque ut videas, ex amicitia hoc mihi juris sumam, ut per te viris egregiis collegis tuis, et supra caeteros D. CalixtoGa naar voetnoot1, cujus pietatem eruditionemque juxta suspicio, postulem commendari. Vale, vir eruditissime. Tuus
| |
Lutetiae, XII/XXII Octobris MDCXXXVI. |
|