Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7
(1969)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2806. 1636 oktober 20. Aan H. VagetiusGa naar voetnoot1.Omnia cum duris bellum circumstrepat armis,
Nilque satis tutum Mars ferus esse sinat;
Tu tamen en thalamos audes tentare jugales,
Blandaque conjugii federa pacis opus.
Sed Musis belli datur exarmare furorem,
Et trahere infestos ad meliora viros.
Hoc tu praesidio, Vageti doctissime, fisus
Vincula non metuis quae tibi fecit amor.
Pronuba Calliope genialia carmina cantat,
Praelucetque sacras ipsa Thalia faces.
Et quae tu parvis facias foecunda Poëtis
Tempora fulmineo libera Marte parat.
Habes epigramma, vir eruditissime mihique amicissime, simulque votum meum, quod effectum det Deus. Venit ad nos Brandanus DaetriusGa naar voetnoot2 tibique cuncta satis recte procedere nuntium mihi pergratum attulit. Ego si quid unquam possim facere quo appareat, quanti mihi sis, non exspectabo dum roger. Interim tibi amicisque veteribus cuncta opto prosperrima. Tuus ex animo
| |
Lutetiae, X/XX Octobris MDCXXXVI. |