Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7
(1969)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2617. 1636 juni 1. Van H. VagetiusGa naar voetnoot1.S.P., Quanto ardentius fuit meum tuarum, vir incomparabilis, literarum desiderium, tanto plenius gaudium, quo allatae tandem me cumularunt. Unum defuit, quod incomitatae venerunt. Circumspicienti enim ἔπος γαμιϰὸν nullum comparuitGa naar voetnoot2. Ego vero, vir amplissime, testimonium quoddam illustris illius gratiae, qua meam in te observantiam, dum una Hamburgi agebamus, excepisti, extare etiam publice et meae obscuritati a splendoris tui magnitudine aliquid lucis foenerari magnopere cupiebam. Ita enim statuebam, si quid a te summo inter eruditos praeterea eminentissimae dignitatis viro in urbe inter Europeas maxima et clarissima cum meo honore memoriae proditum ad manus nostrorum perveniret, id non ornamento tantum insigni sed adiumento etiam et praesidio rebus meis in reliquam aetatem futurum. Sera autem esse non poterat tanti viri gratulatio, cuius - sicut postridie etiam bene sapere dicebantur Coenae PlatonicaeGa naar voetnoot3 - subsequentibus etiam temporibus iucunda erat et gloriosa futura memoria. Cum autem faciendarum nuptiarum consilium repentinus quidam casus interpellaverit, et in commodius tempus conferre coëgerit, a te, vir illustrissime, per illam, qua praesentem complexus es, benevolentiam, quamque absenti te servare literae ad me superiori bruma humanitatis et officii plenae a te missae luculenter ostendunt, unice peto, ut gravissimis negotiis, quae amplissimi muneris dignitas tibi imposuit, subtractam semihorulam leniendo amici desiderio impendeas meque in illorum numero comparere patiaris, quos magni illius Grotii conspicuus publico indicio affectus ad spem alicuius in literis nominis excitavit. Vale, vir maxime, et inter illustrissimi nominis tui cultores admittere et amare ne dedigneris T.C. observantissimum
| |
Dabam Hamburgi Anno MDCXXXVI ipsis Kal. Iuniis. | |
In dorso met latere hand: Ill. et incompar. viro Domino Hugoni Grotio, regni Suecici ordinario in Gallia legato Domino colendissimo Lutetiam Parisiorum. |
|