Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7
(1969)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2782. 1636 oktober 7. Van M. CasaubonusGa naar voetnoot1.Vir amplissime, Tuas V. Kal. Aug. datasGa naar voetnoot2 humanitate conditas singularl vereque tuas, - in quo nihil non singulare et divinum - accepi: sed eodem et istas fato, quo superiores illas tuas, cuius infelicitatem narrabant tibi postremae meae. Steuardus ille tuusGa naar voetnoot3, quem mihi commendas, aut commendandum potius ut amico tradis, ubi gentium sit, ater an albus, nisi quantum e tuis colligere licuit, hactenus ignoro. Non id ego expectabam, vir summe, - ne sine causaa me queri putes - ut qui forsan alio festinabat cum primum huc appulit, ad me Cantuariam de via sua declinaret; aut ut alio quocumque tempore mei videndi: aut tradendarum tuarum caussa iter huc consulto susciperet. Sed ut per quos tuas ad me curavit, per eosdem verbo uno aut altero tum praesentem suum statum sedemque, tum quid illud sit, - quando, ut scis, generales commendationes apud viros magnos et occupatos tanti non solent esse momenti - ad quod per reverendissimum archiepiscopumGa naar voetnoot4 benevolentiam adspirat, certo significaret, id expectasse me fateor, et nisi valde fallor, te quoque iudice, iure meritoque. Faciendum tamen putavi, ut eum prima quaque occasione, saltem quantum per te mihi innotuerat, verbisque tuis illustrissimo domino commendarem. Quare cum post aliquot septimanas gratiae eius, - ita hic loquimur - conveniendae oblata esset occasio, statim ille, quanti commendationem tuam faceret, verbis et vultu abunde demonstravit. Caeterum cum quaedam de commendato magis expresse quaereret, et ego meam ignorantiam, ut qui nihil de eo nisi quod a te, excusassem, promisit ille tamen daturum se operam, quandocumque Steuardus se illi offerret, ut ne vel nomen eius vel commendatio tua memoria sibi exciderent. Quod ut optimo animo ab ipso dictum esse, tam mihi certum quam quod certissimum; ita pro voto successurum, praecipue si diu sit, priusquam Steuardus illum adeat, - ut fluxae sunt plerunque tot et tam diversi generis curis obrutae talium virorum memoriae - praestare non ausim. Atque haec de Steuardo hactenus. Sed bonum factum, quod tandem aliquando adventu conspectuque suo nos beavit optatissimus, tuoque iam olim, nunc et tuo nomine charissimus, Johannes ReygersbergiusGa naar voetnoot5. Atque utinam per eius seu negotia, seu nimiam verecundiam non stetisset, quominus illo diutius frueremur. Crede mihi, vir eximie, is est propinquus iste tuus, ea modestia, prudentia, temperantia | |
iuvenis, - quantum ex pauculorum dierum convictu non incuriosis oculis observanti mihi coniicere licuit -, ut eius te nepotis poenitere minime debeat. Plura de eo non addam; sed nec possim maiora, si velim. Ad res meas quod attinet, nimis tui maiorumque tuarum occupationum oblivisceris, si quid ad curas tuas pertinet, quid agam, quidve in posterum propitio Deo moliar. Si tamen ita stat tibi sententia, et tam bene tecum agitur, ut aliquando tibi vacare contingat a magis seriis, praesto tibi est Iohannes tuus, idemque iam, si hoc non nimium est, meus; qui tibi abunde satisfaciat. Vale, vir illustrissime, et amare perge, Tibi devotissimum
| |
Cantabrigiae, V. Kal. Octob. anni Iuliani MDCXXXVI. | |
Adres: Amplissimo Domino, Viro Incomparabili, Hugoni Grotio, Lutet. Parisiorum. In dorso schreef Grotius: 26 sept. 1636. M. Casaubon. |
|