Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7
(1969)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2646. 1636 juni 26. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot11.Excellentissime Domine, Ex quo postremum scripsiGa naar voetnoot12, nihil admodum mutatum est.
De Dola capienda spes est. Tabernae Alsaticae quin captae sint, non dubitatur. In Italia Gallorum sociorumque exercitus dicitur haerere quibus nuper in locis amisso, dum arcem quandam hostilem speculatur ThoirasioGa naar voetnoot13, viro magnis | |
factis cognito, cujus virtutes liberaliter praedicavit semper Italia, Gallia non ignoravit, sed ignoranti similis transiit. RohaniusGa naar voetnoot1 excursu trans Larium lacum facto praedam retulit, unde ad tempus delinire militem poterit. Seditio nuper hic Lutetiae orta coëgit imperii compotes demere novum coriarium vectigal. Apud Sanctones rustica plebs in armis est ob causas similes. Credebatur nuper in frigusculo quodam apud regemGa naar voetnoot2 esse cardinalis Riceliacus per arcanas mulierum molitiones; sed discussus is rumor est, postquam cardinalem rex adiit ad Confluentes Sequanae et Matronae. Regis cum fratreGa naar voetnoot3 magna, nuper una cum viverent et cubarent ad Fontem Bellaqueum, apparuit concordia. Multi eo tempore sermones erant de danda nova uxoreGa naar voetnoot4 fratri regio. Et congruit, ut forte eodem tempore vitae periculum adiret princeps Margarita pila bellica trans parietem tam prope epulantem adacta, ut tantum non tangeretur. Legatus PolonusGa naar voetnoot5 superbe a cardinali HispanoGa naar voetnoot6 exceptus dicitur, quod prius Batavos salutasset. Elector BrandenburgicusGa naar voetnoot7 scribitur ire Ratisbonam suum simul et SaxonisGa naar voetnoot8 suffragium ferens; crediturque futurum, ut Hungariae rexGa naar voetnoot9 regis romani titulum majore quam quisquam antehac consensu adipiscatur. Comes SuessionensisGa naar voetnoot10 ab exercitu Virodunum rediit indigne ferens, quod mandatis regis cardinalis ValettaGa naar voetnoot11, ubi ab Alsatia revertisset, alternato imperio sibi aequabatur. Redit domum a legatione extraordinaria PaviusGa naar voetnoot12, ad ordinariam hic legationem nominatus juxta alios duos AspernatemGa naar voetnoot13 et eum, qui Venetiis est, OsterwyckiumGa naar voetnoot14. Creduntur qui ei ceteros honores detraxerunt ne hunc quidem concessuri: quanquam nec appeti ab eo crediderim dignitatem sumtu ea, quae praebentur annua, exsuperantem. Videtur Leodiense negotium segnius quam pro sui magnitudine curari Gallis Britannisque spectatoribus adhuc, dum Hoium aliaque opportuni situs caesarianiGa naar voetnoot15 insident. | |
Duci BulionioGa naar voetnoot1 quanquam religione mutato mansuram praefecturam et munera militaria promisit princeps ArausionensisGa naar voetnoot2. Creditur classis, de qua dixi, Gallica milites habere, quos possit exponere ad quinque millia, nautarum plus aliquanto; naves sexaginta, praeter fregattas sex, fistulas, quas vocant, duodecim, incendiarias sex. Adest Hollandus quidam, qui in Hispania diu vixitGa naar voetnoot3. Dolet multos, qui cum imperio praesunt, esse maris imperitos. Haec postquam scripseram, vidi literas a D. ThuanoGa naar voetnoot4 Papenhovii scriptas 16 mensis hujus ex novo calendario. Tabernae eo tempore captae nondum erant. Defendebatur praesidio sexcentorum hominum, ad hoc oppidanis multis, et pertinacia tribuniGa naar voetnoot5, qui castellum oppido adsitum, simul ut scalis a duceGa naar voetnoot6 oppugnabatur, ita festinanter deseruit, ut nec unius hominis damno victoria ea duci constiterit eamque culpam omni modo conatur eluere. Tardius procedebat oppugnatio machinarum penuria, quarum duae Hagenovia submissae erant cum mille ducentis musquettariis e Valettae exercitu. Neque de bono eventu citra paucos dies, quos jam impletos arbitror, dubitabatur. Locus is, ubi castra tunc habebat Valetta medio situ Tabernas inter et Hagenoviam ad tutandam Alsatiae messem valde oportunus, is ipse est, ubi dux CarolusGa naar voetnoot7 Suedorum victus proelio Lotharingiam Gallis occupandam dedit. Comes GuichiusGa naar voetnoot8 cum MCC hominibus ex Valettae exercitu duci se adjunxerat. Pars ejusdem exercitus Vigevani, pars ad Pontem Moussionium erat, quo ibat vicecomes TurenaeGa naar voetnoot9, frater ducis Bulionii, non ita magno intervallo, ut non, si hostis urgeat, quatriduum intra jungi copiae possint. Nam qui hostium in Luxemburgico fuere agro ad Saram amnem, inde Spiram ire credebantur. His nihil nunc quidem, quod addam, habeo nisi vota, Excellentissime Domine, pro bono publico ac nominatim pro Tua Sublimitate ejusque rebus. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 16/26 Iunni anno 1636. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|