Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7
(1969)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2552. 1636 april 13. Van C. de GrootGa naar voetnoot1.Venerande Parens, Tuas XXVII Martii et Apr. III e novo cal. datasGa naar voetnoot2 cum implicatis ad dominum magnum cancellariumGa naar voetnoot3 biduum est, quod recepi. Quod ut antehac aliquoties ita nunc quoque per me quam per alium curari istas utilius meliusque existimas, atque adeo in omnibus quanta tibi mei sit curae (!), quamque rebus meis consultum cupis, innumeris modis ostendis ecce iterum, immortaleis (!) tibi habeo gratias, quas habebo equidem, quamdiu hac fruar vita, cuius quicquid demum est, id omne tuo beneficio acceptum refero. De MousteriiGa naar voetnoot4 tabulis ut et chartis HottomannicisGa naar voetnoot5 speratoque ab admissionalibusGa naar voetnoot6 salario quod sit magni cancellarii consilium, scripsi tibi VismardaGa naar voetnoot7. Nunc vero cum de tuis toties conquereris trimestribus deque domini SpiringiiGa naar voetnoot8 in solvendis, quae debentur, tarditate, non video, qua ratione id negotium procedat, eo quo monuerat modo magnus cancellarius, primum quod constituere de re communem Sueciae liberalitatem aut potius gratitudinem spectante hac praecipue rerum tempestate in ancipiti sit, tum quod non judicem tibi sufficere pecuniae tantum, quantum istas ferat erogationes solitis maiores gravioresque. Ego non desinam et hunc et si quis alius eo in negotio scrupulus se obiecerit, eum movere dominum magnum cancellarium, quod hac quidem occasione fieri non posse, aegre equidem atque dolenter fero. Fieri autem non potest propter appropinquans sanctissimum Paschatis festum, ad quod continuis his diebus praeparat se haec aula, et solito more peccatis expiat. Si quid obvenerit in posterum, quod et scire nos tui muneris intersit et celare caeteros cupias, poteris, cum apud nos sit instituta notarum charta, iis uti, quotiescunque libebit. SmalziumGa naar voetnoot9 a nobis exspectari scies, si praecedentes litteras acceperis, e quibus et Spiringii absentiam et initum illi cum BommeliaGa naar voetnoot10 matrimonium intellexeris. Quae novarum rerum ibi agitatarum ad me miseras recte perlata fuere, fecique et epigrammatis tui et mutatae in novo ponte inscriptionis participem dominum magnum cancellarium. Mitto ecce, ne torpentem me credas, e Belgico a me translatum carmen virulentum in Saxoniae electoremGa naar voetnoot11 in quo mutavi quaedam, alia praeterii, verbis autem nusquam me adstrinxi; prodiit illud ante duos iam menses, atque ut ad nos | |
pervenit, ita statim, in multorum gratiam, quibus ignotus erat sermo Belgicus, latinitate donavi; sicubi in hoc tam exiguo opere lapsus fuerim, festinationi agnoscas rogo, nam intra biduum postquam receperam, consummatum absolutumque domino magno cancellario tradidi. Nunc in sermone Germanico, ut mones toties, occupatum me teneo transiturus inde ad alia, quae proponis non minus necessaria. Novorum ingens heic sterilitas post ultimam illam nostrorum de Saxone victoriam, quod extremum bellicae suae virtutis monumentum reliquit nobis ad Britannos suos reversus RedviniusGa naar voetnoot1; cuius dein exemplum secuti alii atque alii, quos inter et Gustavus, regis Gustavi nothusGa naar voetnoot2, a BannerioGa naar voetnoot3 ad iram minis praecipiti secedit. Joannes NicodemiGa naar voetnoot4, cuius nuper usus fuit in pactionibus Gallicis, a St. ChaumontioGa naar voetnoot5 gemma donatus est, cuius pretium aestimatur ad CCCC imperiales, quae res admissionalium exspectationem commendare videtur. Deus te, venerande Parens, nec publici nec nostri incuriosum servet diu atque cum matre mea faelicissime custodiat. Tuus tibi obedientissimus filius
| |
Stralsundiae, Aprilis III/XIII 1636.
Vestibus indigeo maxime, cum istae, quibus usus fui hactenus, et tritae nec ullius sint pretii, nec ulla datur heic occasio ad comparandas alias in urbe multorum indiga, cui accedit, quod abest Spiringius atque abfuturus credatur aliquo adhuc tempore; rogo itaque, ne me patiaris earum egentem, quaecunque apud vos sunt, cum possint commode ad nos transferri, procul ullo a milite, periculo averso alias in partes. Libros per PoortiumGa naar voetnoot6 accepi iam. Rogat itidem te huius aulae praefectusGa naar voetnoot7, cuius mira erga me humanitas mirusque supra quam dixerim favor, uti ipsi quoque amictus ibi procuretur, qualem inserta scheda describit, quem, si in itinere pereat, periturum sibi, caeterum de sumptibus se vel heic vel alibi satisfacturum tibi, quod beneficium ne recusetur viro nobis ad omnia parato, rogo etiam atque etiam. Vrangelius mareschallusGa naar voetnoot8 Stetini nuptias celebrat cum nobili virgine e Nassaviorum familiaGa naar voetnoot9, nondum soluto Gaertzae obsidio. HatsveldiiGa naar voetnoot10 copiae ad VIII armatorum millia aestimantur. | |
Boven aan de brief schreef Grotius: rec. 24 Maii n.s. |
|